라틴어 문장 검색

Natis ut michi dedecus ornem, Sufficeret caude pars michi parua tue.
(ANONYMUS NEVELETI, De simia et uulpe 60:4)
Incisum nodo, prefecte, duellum, Dedecus explanet ille uel ille suum.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:62)
quippe haec et alia flagitia diuitiarum alumni solent;
(아풀레이우스, 변명 17:3)
ea namque tabes si foras corporis prospirauit, maiore dedecore quam noxa diffunditur;
(아풀레이우스, 변명 48:2)
uolui et Aemilianum damno adfici et Crassum testimonii sui dedecore prostitui.
(아풀레이우스, 변명 58:2)
Testor igitur te, Claudi Maxime, uosque, qui in consilio estis, uosque etiam, qui tribunal mecum adsistitis, haec damna et dedecora morum eius patruo huic et candidato illo socero adsignanda meque posthac boni consulturum, quod talis priuignus curae meae iugum ceruice excusserit, neque postea pro eo matri eius supplicaturum.
(아풀레이우스, 변명 97:1)
quod Herculem olim poetae memorant monstra illa immania hominum ac ferarum uirtute subegisse orbemque terrae purgasse, similiter aduersum iracundiam et inuidiam atque auaritiam atque libidinem ceteraque animi humani monstra et flagitia philosophus iste Hercules fuit:
(아풀레이우스, 플로리다 22:3)
"Quod flagitium?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 6:8)
"At tu hic larvale simulacrum cum summo dedecore nostro viseris."
(아풀레이우스, 변신, 1권 6:12)
"Nec postea debilis ac sic ridiculus Lari me patrio reddere potui sed capillis hinc inde laterum deiectis aurium vulnera celavi, nasi vero dedecus linteolo isto pressim agglutinato decenter obtexi."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:90)
"vel certe ulla praeda monstretur, cuius cupidine tantum flagitium credatur admissum."
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:23)
"Oro, prius fores cubiculi diligenter occludam, ne sermonis elapsi profana petulantia committam grande flagitium"
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:4)
"Etiamne tu, busti cadaver extremum et vitae dedecus primum et Orci fastidium solum, sic nobis otiosa domi residens lusitabis, nec nostris tam magnis tamque periculosis laboribus solacium de tam sera refectione tribues?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 7:2)
"O grande inquam Et extremum flagitium, magnam et vere pretiosam perdimus bestiam."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:82)
"Et vocat confestim puerum suum pinnatum illum et satis temerarium, qui malis suis moribus contempta disciplina publica, flammis et sagittis armatus per alienas domos nocte discurrens et omnium matrimonia corrumpens impune committit tanta flagitia, et nihil prorsus boni facit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION