라틴어 문장 검색

nam, ut audio partim Oeensium qui istum nouere, nulli deo ad hoc aeui supplicauit, nullum templum frequentauit, si fanum aliquod praetereat, nefas habet adorandi gratia manum labris admouere.
(아풀레이우스, 변명 54:5)
audisti, Maxime, paulo ante, pro nefas, priuignum meum, fratrem Pontiani, diserti iuuenis, uix singulas syllabas fringultientem, cum ab eo quaereres, donassetne illis mater quae ego dicebam me adnitente donata.
(아풀레이우스, 변명 96:18)
eo genitus Marsyas cum in artificio patrissaret tibicinii, Phryx cetera et barbarus, uultu ferino, trux, hispidus, inlutibarbus, spinis et pilis obsitus fertur - pro nefas - cum Apolline certauisse, taeter cum decoro, agrestis cum erudito, belua cum deo.
(아풀레이우스, 플로리다 3:8)
quod Herculem olim poetae memorant monstra illa immania hominum ac ferarum uirtute subegisse orbemque terrae purgasse, similiter aduersum iracundiam et inuidiam atque auaritiam atque libidinem ceteraque animi humani monstra et flagitia philosophus iste Hercules fuit:
(아풀레이우스, 플로리다 22:3)
"Quod flagitium?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 6:8)
At vero (quod nefas dicere, ne quid sit ullum huius rei tam dirum exemplum) si cuiuslibet eximiae pulcherrimaeque feminae caput capillo spoliaveris et faciem nativa specie nudaveris, licet illa caelo deiecta, mari edita, fluctibus educata - licet, inquam, Venus!
(아풀레이우스, 변신, 2권 8:5)
"vel certe ulla praeda monstretur, cuius cupidine tantum flagitium credatur admissum."
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:23)
"Oro, prius fores cubiculi diligenter occludam, ne sermonis elapsi profana petulantia committam grande flagitium"
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:4)
"O grande inquam Et extremum flagitium, magnam et vere pretiosam perdimus bestiam."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:82)
"Et vocat confestim puerum suum pinnatum illum et satis temerarium, qui malis suis moribus contempta disciplina publica, flammis et sagittis armatus per alienas domos nocte discurrens et omnium matrimonia corrumpens impune committit tanta flagitia, et nihil prorsus boni facit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:24)
"quod profecto fecisset, nisi ferrum timore tanti flagitii manibus teme- rariis delapsum evolasset."
(아풀레이우스, 변신, 5권171)
"nam sic eam maiora atque peiora flagitia comminans appellat, renidens exitiabile:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:119)
"Nec exiguum scelerati monstrabatur indicium, quippe cum eadem nocte sub ipso flagitii momento idem profugisset nec exinde usquam compareret;"
(아풀레이우스, 변신, 7권 1:7)
"me praeter cetera flagitia nunc nouis periculis etiam angit:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 19:2)
"Nefas"
(아풀레이우스, 변신, 7권 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION