라틴어 문장 검색

non meus amissos animus desiderat agros, ruraque Paeligno conspicienda solo, nec quos piniferis positos in collibus hortos spectat Flaminiae Clodia iuncta viae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 822)
sint tibi Flaminius Trasimenaque litora testes per volucres aequos multa monere deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권497)
nam et dux Flaminius et Gracchi, Saturnini, Glauciae magistratus, et in medicis venena et in his, qui philosophorum nomine male utuntur, gravissima nonnunquam flagitia deprehensa sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 253:2)
unde Spurii Maelii Marcique Manlii popularitas signum adfectati regni est existimatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 90:2)
occidi, occidi, non Spurium , qui annona levanda iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem videbatur, in suspicionem incidit regni adfectandi, et cetera, deinde, Sed eum (auderet enim dicere, cum patriam periculo liberasset) cuius nefandum adulterium in pulvinaribus, et totus in Clodium locus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 232:5)
Sed ipse paucos dies conmoratus apud C. Flaminium in agro Arretino, dum vicinitatem antea sollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis imperi insignibus in castra ad Manlium contendit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 36장1)
a Gallia Germaniaque bellum in urbem circumegit, et ille plebicola, ille popularis castra in circo Flaminio posuit propius, quam Porsinae fuerant.
(세네카, 행복론, Liber V 96:2)
hinc cetera Flaminiae oppida statim ut ingrediebar egressus laevo Picentes, dextro Vmbros latere transmisi;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 8:1)
quid mirum .' plebs cuncta nefas et praevia flerunt agmina, Flaminio quae limite Molvius agger transvehit, immeritus flammis dum tristibus infans traditur, et gemitum formaque aevoque meretur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus78)
itaque inde consules, ne criminationi locus esset, in prata Flaminia, ubi nunc aedes Apollinis est - iam tum Apollinare appellabant, - avocavere senatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 702:1)
idemque auctore Spurio Postumio cos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IX Periocha3)
Servili et C. Flamini non potest, quia C. Flaminius Arimini consulatum iniit, creatus a Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 147:2)
Servilius et C. Flaminius iterum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 603:2)
consulum designatorum alter Flaminius, cui eae legiones quae Placentiae hibernabant sorte evenerant, edictum et litteras ad consulem misit, ut is exercitus idibus Martiis Arimini adesset in castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 671:1)
invisus etiam patribus ob novam legem, quam Q. Claudius tribunus plebis adversus senatum atque uno patrum adiuvante C. Flaminio tulerat, ne quis senator cuive senator pater fuisset maritimam navem quae plus quam trecentarum amphorarum esset haberet - id satis habitum ad fructus ex agris vectandos, quaestus omnis patribus indecorus visus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 673:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION