라틴어 문장 검색

Opinio est celebrior alia, quod spirantibus Prodromis, perque dies quadraginta et quinque, Etesiarum continuis flatibus repellentibus eius meatum, velocitate cohibita, superfusis fluctibus intumescit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 7:1)
Et si emissa lentius arcu invalido, - ictu enim rapidiore exstinguitur, - haeserit usquam, tenaciter cremat, aquisque conspersa acriores excitat aestus incendiorum, nec remedio ullo quam superiacto pulvere consopitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 15:1)
Quo omine velut certiore iam spe status prosperioris elatus, exsultantius incedebat, sed incerto flatu fortunae, aliorsum prorupit eventus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 8:2)
In hac regione oleum conficitur Medicum, quo illitum telum, si emissum lentius laxiore arcu (nam ictu exstinguitur rapido) haeserit usquam, tenaciter cremat, et si aqua voluerit obruere quisquam, aestus excitat acriores incendiorum, nec remedio ullo quam iactu pulveris consopitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 37:1)
Caeli apud eos iucunda salubrisque temperies, aeris facies munda, leniumque ventorum commodissimus flatus, et abunde silvae sublucidae, a quibus arborum fetus aquarum asperginibus crebris, velut quaedam vellera molientes, ex lanugine et liquore mixtam subtilitatem tenerrimam pectunt, nentesque subtegmina conficiunt sericum, ad usus nobilium antehac, nunc etiam infimorum sine ulla discretione proficiens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 67:2)
Ariani vivunt post Seras, Boreae obnoxii flatibus, quorum terras amnis vehendis sufficiens navibus, Arias perfluit nomine, faciens lacum ingentem, eodem vocabulo dictitatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 69:1)
Indumentis plerique eorum ita operiuntur lumine colorum fulgentibus vario, ut (licet sinus lateraque dissuta relinquant flatibus agitari ventorum) inter calceos tamen et verticem nihil videatur intectum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 84:1)
Additur etiam generare feminas seminibus illitas marium, feruntque eas amore mutuo delectari, hocque inde clarere, quod contra se vicissim nutantes, ne turgidis quidem flatibus avertuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 13:1)
Iterum deinde ac saepe geminatis congressibus, aestus in meridiem crescens, effervescente vaporatius sole, apparatu operum et studio proeliandi intentos, cunctos revocaverat fatigatos et sudore perfusos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 17:1)
Et cum fatiscerent vix toleranda aestuum magnitudine, crebrisque congressibus partes, ad ultimum hostiles turmae gravi sunt repulsa discussae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 3:1)
Et quamvis offundebatur oculis altitudo pulveris et aestus calescens officeret alacritati membrorum, tamen velut exauctoratus, amisso ductore, sine parsimonia ruebat in ferrum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 10:2)
Concursus itaque armatorum, et cadentium gemitus, equorum flatus et tinnitus ferri procul audiebatur, quamdiu satietate vulnerum partibus fessis, nox diremit certamina iam tenebrosa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 11:2)
Hos omnes Sophronias vivacissimo cursu praegressus ( notarius) praefectus postea Constantinopoleos, Valentem a Caesarea Cappadocum iam profecturum, ut vaporatis aestibus Ciliciae iam lenitis, ad Antiochiae percurreret sedes, textu narrato gestorum, spe dubia (ut in talibus) percitum et stupentem, avertit Galatiam, res adhuc trepidas arrepturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 2:1)
Relapsa enim aequorum cum minime speraretur, milia multa necavit hominum et submersit, recurrentiumque aestuum incitata vertigine, quaedam naves, postquam umentis substantiae consenuit tumor, pessum datae visae sunt, exanimataque naufragiis corpora supina iacebant aut prona.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 18:1)
Ingentes aliae naves, extrusae rabidis flatibus, culminibus insedere tectorum (ut Alexandriae contigit) et ad secundum lapidem fere procul a litore contortae sunt aliquae, ut Laconicam prope Mothonen oppidum nos transeundo conspeximus, diuturna carie fatiscentem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION