라틴어 문장 검색

Sic etate uiret iuuenis, quod mente senescit, Etatem superat sensus, primordia floris Anticipat fructus et riuum preuenit amnis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:16)
Predictis succedit Honor, predicta colorans Luce sua, nullamque sinit sentire lituram Dedecoris, sed cuncta suo perlustrat honore Muneris, et cultu proprio Decus omnia uestit, Non minus irradians aliarum facta sororum Quam rosa cognatos flores, quam Lucifer ignes Sydereos, lapidumque iubar carbunculus auget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:7)
Assunt Rethorice cultus floresque colorum, Verba quibus stellata nitent, et sermo decorem Induit, et multo splendescit clausula luce.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 16:1)
Que nullam retinet formam, quam singula mutant In uarias momenta uices, que sidera florum Iactat et in multo letatur gramine rupes, Dum leni Zephirus inspirat singula flatu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:2)
Sicque furens Aquilo predatur singula, flores Frigoris ense metit et pristina gaudia delet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:4)
Oculorum serena placiditas [0432C] amica blandiens claritate, gemelli praeferebat sideris novitatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:9)
Illic arbores, nunc tunicis vestiri purpureis, nunc foliis criniri virentibus, nunc florum parturire redolentem videro infantiam, nunc fetum senescere potiorem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:174)
In quibus vix a vera degenerantibus essentia, sub picturae ingenio flores amoenabantur umbratiles.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:176)
Vultu florigero flos aquileius Florum praenituit lucifer omnium, Vernalisque loquens temporis oti Stellabat violae flosculus arbuta, Picturae facies plena favoribus:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:4)
Hae sunt veris opes, et sua pallia, Telluris species, et sua sidera, Quae pictura suis artibus edidit, [0439C] Flores effigians arte sophistica.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:6)
His florum tunicis prata virentibus Veris nobilitat gratia prodigi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:7)
aliquando florum foliis liliabant albentibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:28)
Grandine perfusus florum, pluit ille ligustrum, [0441B] Et pratis horum jussit inesse nives.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:2)
Quo dum major inest virtus infantia florum, Altius emergens, matre recedit humo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:7)
Quo vexilla gerens aetatis amygdalus ortum [0441C] Praedicat, et veris gaudia flore vocat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION