라틴어 문장 검색

Subsequitur uirtus que gaudet spargera dona, Fundere diuicias et opum diffundere massam, Que census nutrire uitat uel pascere nummos, Nec sinit ignauam secum torpescere gazam, Nec bursam saciat nummis, sed cogit eandem Ad uomitum, si quid census absorbuit unquam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 28:1)
Absorbet nunc unda uiros, nunc euomit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 34:6)
In quo, prout curialis scripturae phantasia imaginando docebat, adolescentis cujusdam urceolus, fluentem excipiebat torrentem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:44)
Sic rerum universitas ad virginis fluens obsequium, miro certamine laborabat sibi virginis gratiam comparare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:32)
Haec est invidia, quae in illos quos vitiorum absorbet infernus, a quibus corporis dotes ratio naturae proscribit, quos in paupertatem insanae fortunae evomit, indignantis suae detractionis aculeos facit otiari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:8)
Alii, qui in vertice montis liberari sperabant, ab insequentibus peregrinis trucidati sunt, alii, a cacumine montis praecipitati, in ipsius Danubii undis absorpti sunt, sed plures navigio elapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:15)
Haec itaque, ubi fama crudelissima in aures Christianorum inauditae famis gravitate laborantium pertulit, jam illis diversae Turcorum infestationes oneri esse coeperunt, multorumque animi in diversa fluxerunt qualiter ab hac obsidione et ab imminentibus periculis evadere possent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 72:9)
Jerusalem vero nominari audientes, omnes prae laetitia in fletum lacrymarum [0538A] fluxerunt, eo quod tam vicini essent loco sancto desideratae urbis, pro quo tot labores, tot pericula, tot mortis genera perpessi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:15)
Alii vero ab insecutoribus eripi existimantes et mari se credentes, intolerabili procellarum fluctuatione absorpti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 24:3)
Nec mora, ventus fortis ac vehemens, qualis per annos plurimos non est auditus a nautis, mari incubuit, motum et fervorem intolerabilem reddidit, naves quassavit, funes navium suo impetu attrivit, anchoras a profundo sustulit, procellas sic contra naves ampliavit, ut [0704C] navis in navem discurrens sine remige mutuam dissolutionem pateretur, et sic tota illa congregatio Christianorum cum universa suppellectile misera submersione absorberetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 32:2)
Jam sic defuncto principe clarissimo in terra barbara, egregii [0712A] principes et commilitones, equites et pedites, prae dolore in lacrymas cum magno ululatu et planctu fluxere nimias;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:6)
Unde Tullius dixit, Eciam in prosperis rebus ad voluntatem nostram fluentibus superbiammagno opere fugiamus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 18:4)
Nam ut idem ait, "Necsicci sint oculi amissio amico nec fluant:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 79:13)
Nec sicci sint oculi tui, amisso amico, nec fluant:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 9:8)
Quidam habuit virgultum, in quo rivulis fluentibus herba viridis eratet pro habilitate loci conveniebant ibi volucres modulamine vocum cantusdiversos exercentes.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 149:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION