라틴어 문장 검색

Auditur ingens continuo fragor, Illapsa tellus lubrica deserit Fundamina, et compage fracta Suppositas gravis urget undas.
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:5)
homo se operantis voluntati supponit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:51)
Sunt, [0450C] qui vicem gerentes supposito, praedicari non norunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:48)
et quem in mensa per diem propinandi sibi statuit praepositum, in toro per noctem sibi fecit suppositum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 25:4)
etiam cum utrumque regatur ab altero, appositum sub adjectiva proprietate, suppositum subjectivae proprietatis proprium retineret, exigentiae legibus invitatum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:19)
Magister vero artis fiducialiter latens in machina cum sociis secum habitis, sub fundamento turris ligonibus et acutissimo ferro cavare terram non desinit, donec trabes, postes et caetera immanissima robora lignorum in ipsa cavatione sub fundamento componeret, quibus muri, ablata terra, ne subito super adhuc fodientes ruerent, inniterentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:6)
quae postes, trabes, et omnia ligna supposita in cinerem redegit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:9)
In quo fodientes, lanceam, sicut a clerico [0505B] didicerant, invenerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 86:4)
Nam, qui de intus erant, econtra fodientes, instrumenta Christianorum suis ingeniis retinebant, et opus eorum ad effectum pervenire non sinebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 62:12)
Cui quatuor ex suis collateralibus assistentes, alii pedes illius in gremio accipiebant, alii capiti ejus ad reclinandum pectus suum supponebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 36:6)
fossus humi census, clausussub pectore sensus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 21:9)
fossus humi census et, clausus sub pectore sensus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 22:16)
Emissa ergo uxore cum omnifamilia sua sepulturam fodit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 16:35)
(10) Item, Boethius in V De consolatione philosophae loquitur de casu et fortuna, quae causantur ex duabus causis per se concurrentibus, sicut quando aliquis intendit suffodere thesaurum et postea alius in eodem loco intendit fodere sepulcrum, consequitur ex fortuna inventio thesauri, et sic fortuna causatur ex duabus causis per se concurrentibus, ut dicit Boethius;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 11:1)
Gallum suopte ingenio trucem, per suppositos quosdam ad saeva facinora ideo animatum, ut eo digna omnium detestatione exoso, ad magistri equitum liberos principatus insignia transferantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION