라틴어 문장 검색

Tum exiguum linamentum respergendum est uel cadmia uel atramento sutorio, inque eum angulum deductis palpebris inserendum, supraque eodem modo deligandum, proximisque diebus similiter nutriendum, tantum ut primis aqua egelida uel etiam frigida foueatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 10:5)
Quidam adurentia inponunt, ut atramentum sutorium uel chalcitidem uel aeruginem rasam;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 16:5)
Qua deinde incidendum uidebitur, per duas lineas atramento notandum est sic, ut inter oram, quae pilos continet, et propiorem ei lineam aliquid relinquatur, quod adprehendere acus postea possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 22:1)
Quidam etiam atramento duas lineas duxerunt a media aure ad mediam alteram aurem;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 44:1)
Valentior tamen medicina est, ubi tenues conditaeque uenae sunt, ideoque legi non possunt, eodem modo ceruice deligata retentoque ab ipso spiritu quo magis uenae prodeant, atramento notare eas contra tempora et inter uerticem ac frontem;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 46:1)
tum imam basem eius atramento notare, resupinatoque homine digitis tumorem eum premere, ut, si quid delapsum non est, manu cogatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 6:5)
Post haec umbilicum adtrahere, et qua nota atramenti est, lino uehementer adstringere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 7:1)
cutis, quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a lateribus atramento qua perforetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 5:3)
Ac si ne tum quidem rima manifesta est, inducendum super os atramentum scriptorium est, deinde scalpro id deradendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 6:2)
sed syllaba ta eadem manu, aut certe veteri atramento expuncta fuit Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).170)
si leni, ea in qua foenum graecum, vel ptisana, vel malva decocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 9:5)
saxatiles, et omnes teneri pisces, sepiarum atramentum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIX De his quae alvum movent. 2:1)
Calefacit vero ex qualibet farina cataplasma, sive tritici, sive farris, sive hordei, sive ervi, vel lolii, vel milii, vel panici, vel lenticulae, vel fabae, vel lupini, vel lini, vel foeni graeci, ubi ea , calidaque imposita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 5:1)
praecipueque ad emolliendum potest cataplasma ex lini vel foeni graeci semine.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 6:3)
nonnumquam etiam in calidum oleum totum descendere, vel in aquam calidam, in qua foenum graecum decoctum sit, et adjecta olei pars tertia.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION