라틴어 문장 검색

Postero die rursus adhibendum iisdem rationibus aquae fomentum est, et cum vi quoque experiendum, an cutis sequatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장13)
hac enim ratione saepe discutitur, interdum concoquitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장16)
Atque os spongia subinde et faciem detergendum est, finisque eius fomenti est, donec infirmando offendat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장119)
Sed cum inflammationis sit metus, succurri abstinentia, modicis et tempestivis cibis, inter haec fomentis, et quibus supra (B C) scripsimus, oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장154)
fomentum aquae calidae, dum inflammatio est, liberale;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장97)
Naturales uero corporis actiones appellant, per quas spiritum trahimus et emittimus, cibum potionemque et adsumimus et concoquimus, itemque per quas eadem haec in omnes membrorum partes digeruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 19:1)
alii credunt Hippocrati per calorem cibos concoqui;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 20:3)
nihil enim concoqui, sed crudam materiam, sicut adsumpta est, in corpus omne diduci.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 20:5)
si calor concoquit, eum, qui maxime calorem mouet:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 21:5)
at nihil ex his esse quaerendum, si nihil concoquitur, ea uero sumenda, quae maxime manent, qualia adsumpta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 22:1)
bis die potius quam semel cibum capere, et semper quam plurimum, dummodo hunc concoquat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 2:6)
Ex his igitur qui bene concoxit, mane tuto surget;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 2:1)
qui non concoxit, ex toto conquiescere ac neque labori se neque exercitationi neque negotiis credere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 2:3)
Prima autem eius curatio exercitatio est, quae semper antecedere cibum debet, in eo, qui minus laborauit et bene concoxit, amplior;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 5:6)
in eo, qui fatigatus est et minus concoxit, remissior.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION