라틴어 문장 검색

prosunt sicca et calida fomenta, sed non vehementissima.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장10)
deinde, cum paululum inflammatio se remisit, siccis et calidis fomentis uti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장14)
Prosuntque adversus dolores imposita calida fomenta vel ea, quae simul et reprimunt et emolliunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장20)
si vero tormina sunt, oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fovere, vel si venter dolet, iisdem egelidis, sic ut venter ipse mediocriter calentibus iuvetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장14)
Si extremae partes corporis frigent, unguendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit adiectum, calidisque fomentis nutriendae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장25)
— Ubi is dolor coepit, admovere sicca et calida fomenta oportet, sed primo lenia, deinde validiora, simulque frictione ad extremas partes id est crura brachiaque materiam evocare:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 21장5)
Maxime prodesse videtur aut cum hordeacea farina aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus, vel lolii farina ex vino diluto cocta et mixta cum acida faece;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장7)
Nam si tumor nullus est, calidis fomentis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장17)
arida medicamenta contrita umore non pingui, ut vino vel aceto, coguntur, et rursus coacta inarescunt, atque ubi utendum est, eiusdem generis umore diluuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 17장22)
Hunc oportet diluere aceto, ac sic, ubi vulnus glutinandum est, commodius est cerato miscere, sic ut illius VIII partes, nona huius sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 20장5)
quae ex aceto et coguntur et, ubi utendum est, diluuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 20장25)
ex passo coacta, et cum usus exigit, aceto vel vino diluta, prout valentius aut lenius vitium est, cui medendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 20장30)
aut cucumeris silvestris pars interior ex lacte muliebri diluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 21장8)
deinde ubi utendum est, id quod Aegyptiae fabae magnitudinem impleat, in potione vini diluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 23장24)
Ex eo paululum aut devoratur, aut aqua diluitur et potui datur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION