라틴어 문장 검색

qui nisi se suo more iactavisset, hodie te istic muscae comedissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장 1:3)
ut enim in membris alia sunt tamquam sibi nata, ut oculi, ut aures, alia etiam ceterorum membrorum usum adiuvant, ut crura, ut manus, sic inmanes quaedam bestiae sibi solum natae sunt, at illa, quae in concha patula pina dicitur, isque, qui enat e concha, qui, quod eam custodit, pinoteres vocatur in eandemque cum se recepit includitur, ut videatur monuisse ut caveret, itemque formicae, apes, ciconiae aliorum etiam causa quaedam faciunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 82:2)
neque enim homines murum aut formicarum causa frumentum condunt sed coniugum et liberorum et familiarum suarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 157:2)
Quid enim est Vargula adsecutus, cum eum candidatus A. Sempronius cum M. fratre suo complexus esset "puer, abige muscas"?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 247:2)
Midae illi Phrygi, cum puer esset, dormienti formicae in os tritici grana congesserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 114:2)
Midae illi Phrygi, cum puer esset, dormienti formicae in os tritici grana congesserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 114:2)
itaque misi librum ad Muscam ut tuis librariis daret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 40 2:3)
cuius quidem vos maiestatem deducitis usque ad apium formicarumque perfectionem, ut etiam inter deos Myrmecides aliquis minutorum opusculorum fabricator fuisse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 161:4)
At illa inertiam meam accusans improba tollit, dentibusque folliculos pariter spoliat atque in terram veluti muscarum imagines despuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:7)
Musca in temone sedit et mulam increpans:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Musca et mula.1)
Musca sic coepit prior:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Formica et musca.3)
Calvi momordit musca nudatum caput;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Calvus et musca.1)
ut redit itque frequens longum formica per agmen, granifero solitum cum vehit ore cibum, aut ut apes saltusque suos et olentia nactae pascua per flores et thyma summa volant, sic ruit ad celebres cultissima femina ludos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:61)
"vos quoque, formicae, subiectis parcite granis:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권382)
hic nos frugilegas adspeximus agmine longo grande onus exiguo formicas ore gerentes rugosoque suum servantes cortice callem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 51:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION