라틴어 문장 검색

periculosa etiam, quae inter febres fluens conquiescere hominem in cubili non patitur, utique, si quod descendit est perliquidum aut albidum aut pallidum aut spumans.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장28)
Ac ne tormina quidem periculosa sunt, si sanguis et strigmenta descendunt, dum febris ceteraeque accessiones huius morbi absint, adeo ut etiam gravida mulier non solum reservari possit, sed etiam partum reservare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장36)
In pulmonis morbo, si sputum primis diebus non fuit, deinde a septimo die coepit et ultra septimum mansit, periculosum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장68)
In eodem morbo periculosa sunt tussis, destillatio, etiam quod alias salutare habetur, sternumentum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장72)
Id votum est, sed fere periculosa esse nimia et festinatio et voluptas solet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장4)
cetera omnia periculosa esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장46)
Ac solet quidem etiam longum esse usque mortis diem et vitae non periculosum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장4)
Interdum autem in capite longa inbecillitas, sed neque gravis neque periculosa, per hominis aetatem est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장9)
Celerius tamen etiam panis mandendus quam vinum gustandum, siquidem huius usus praecipue periculosus ideoque in longius tempus differendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장39)
Utique autem perfricare fauces periculosum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장7)
sed si secuta ulcera sunt, si pus, si tussis est, prout sedes ipsa est, ita varia et periculosa genera morborum sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장16)
Verum spatium periculosum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장5)
Id tamen in febre periculose datur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장30)
Periculosa etiam vulnera sunt, ubicumque venae maiores sunt, quoniam exhaurire hominem profusione sanguinis possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장27)
Nimis vero intumescere vulnus periculosum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장219)

SEARCH

MENU NAVIGATION