라틴어 문장 검색

hic labor meus hoc adsequetur, ut nostri homines quid ab illis exigant, qui se Atticos volunt, et ad quam eos quasi formulam dicendi revocent intellegant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 5장 2:1)
Causa ipsa abhorret illa quidem a formula consuetudinis nostrae, sed est magna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 7장 2:2)
ego autem defenderem eum hac tum mente fuisse, qui testamentum fecisset, ut, si filius non esset, qui in suam tutelam veniret, M'. Curius esset heres, num destitit uterque nostrum in ea causa in auctoritatibus, in exemplis, in testamentorum formulis, hoc est, in medio iure civili versari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 180:4)
Ita est tibi iuris consultus ipse per se nihil nisi leguleius quidam cautus et acutus, praeco actionum, cantor formularum, auceps syllabarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 236:4)
[haec est enim in ludo causarum formula fere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 100:9)
plura enim multo homines iudicant odio aut amore aut cupiditate aut iracundia aut dolore aut laetitia aut spe aut timore aut errore aut aliqua permotione mentis quam veritate aut praescripto aut iuris norma aliqua aut iudici formula aut legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 178:3)
Ubi porro illa erit formula fiduciae:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 12 2:2)
sed miror quid in illa chartula fuerit quod delere malueris quam non haec scribere nisi forte tuas formulas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 18 3:5)
licet eodem exemplo saepius tibi huius generis litteras mittam, cum gratias agam, quod meas commendationes tam diligenter observes (quod feci in aliis et faciam, ut video, saepius), sed tamen non parcam operae et, ut vos soletis in formulis, sic ego in epistulis 'DE EADEM RE ALIO MODO C. Avianius igitur Hammonius incredibilis mihi gratias per litteras egit et suo et Aemili Aviani, patroni sui, nomine ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 27 1:1)
Vnde dolo malo tvo, M. Tvlli, M. Clavdivs avt familia avt procvrator eivs vi detrvsvs est, cetera ex formula.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 12장 1:2)
Dolabella denique praetore postulat ut sibi Quinctius iudicatum solvi satis det ex formula:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 8장 1:3)
Quid est quo praescriptum aliquod aut formulam exprimas, cum in suo quidque genere praestet et genera plum sint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 11장 1:8)
sequitur ut cuiusque generis nota quaeratur et formula:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 1:1)
sed tamen stilus exercitatus efficiet facile formulam componendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 2:2)
eius argumenti talis est formula:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION