라틴어 문장 검색

sanguinis autem et spiritus nidus est cor.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:17)
Ossa quoque validiora nidos habent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:21)
In visceribus ipsis mollioribus nidi cupiditatis aut doloris sunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:23)
Et alia si quis consideret, etiam plures nidos inveniet in hac fabrica humani corporis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:24)
Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos suos (Ps. LXXXIII, 4).
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:26)
Annon videtur mori, qui sibi libidinis telum impresserit, qui spontaneus in foveam mortis irruerit?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:8)
anxius, cum accusatores quaesitoresque subditivos sibi , ex eisdem foveis cerneret emergentes, quae clam palamve agitabantur occultis Constantium litteris edocebat, implorans subsidia, quorum metu tumor notissimus Caesaris exhalaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 1:2)
His temporibus Isauri diu quieti post gesta quae superior continet textus, temptatumque Seleuciae civitatis obsidium, paulatim reviviscentes, ut solent verno tempore foveis exsilire serpentes, saltibus degressi scrupulosis et inviis, confertique in cuneos densos per furta et latrocinia finitimos afflictabant, praetenturas militum (ut montani) fallentes, perque rupis et dumeta ex usu facile discurrentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 13장 1:1)
Exin profecturo imperatori, index nuntiaverat certus, circa muros subversi oppidi fallaces foveas et obscuras, quales in tractibus illis sunt plurimae, subsedisse manum insidiatricem latenter, ut inde exorta, agminis nostri terga feriret extrema.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 29:1)
cum depravantur, foveae fallaces et caecae:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 13:3)
Preda gemit nidique timet cibus esse gulosi, Sed redimit natos utilis arte parens.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et aquila 15:2)
Dum filomena sedet, studium mouet oris amenum Sic sibi, sic nido uisa placere suo.
(ANONYMUS NEVELETI, De filomena et accipitre 48:1)
Inpetit accipiter nidum.
(ANONYMUS NEVELETI, De filomena et accipitre 48:2)
coxaeque dexterae semper ictus incutiens et unum feriendo locum dissipato corio et ulceris latis simi facto foramine, immo fovea vel etiam fenestra, nullus tamen desinebat identidem vulnus sanguine delibutum obtundere.
(아풀레이우스, 변신, 7권 15:5)
"Nepos namque meus et itineris huius suavis comes dum forte passerem incantantem saepiculae consectatur arripere, delapsus in proxumam foveam, quae fruticibus imis subpatet, in extremo iam vitae consistit periculo, quippe cum de fletu ac voce ipsius avum sibi saepicule clamitantis vivere illum quidem sentiam, sed per corporis, ut videtis, mei defectam valitudinem opitulari nequeam."
(아풀레이우스, 변신, 8권 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION