라틴어 문장 검색

Si perfecta aetas et si iuris inputatur parentibus, quanto magis lactans et fragilis et quae iuxta sententiam domini ignorat dexteram aut sinistram, id est boni ac mali nescit differentiam!
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:5)
Quid fragilem et sutilem ratem magnis committis fluctibus et grande periculum navigationis incertae securus ascendis?
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:20)
aut quis simpuvium ridere Numae nigrumque catinum et Vaticano fragiles de monte patellas ausus erat?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI173)
iam sequar et sacro, quod praestat, rite peracto inde domum repetam, graciles ubi parva coronas accipiunt fragili simulacra nitentia cera.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII25)
Sane et ipse ante aciem maestior non ex more Caesar, sive respectu fragilitatis humanae, sive nimiam prosperorum suspectam habens continuationem, vel eadem timens, postquam idem esse coeperat quod Pompeius;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 79:1)
at quoniam fragili natura praedita constant, discrepat aeternum tempus potuisse manere innumerabilibus plagis vexata per aevom.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:10)
Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi, carbasus ut quondam magnis intenta theatris dat crepitum malos inter iactata trabesque, inter dum perscissa furit petulantibus auris et fragilis [sonitus] chartarum commeditatur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 3:4)
quippe stimulo fluctuque furoris Compages humana labat, pulsusque deorum Concutiunt fragiles animas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:23)
Non plura locuto, Avulsit laceros, percussa puppe, rudentes Turbo rapax, fragilemque super volitantia malum Vela tulit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:1)
nec cespite tantum Contentus fragili subitos adtollere muros, Ingentes cautes, avulsaque saxa metallis, Graiorumque domos, direptaque moenia transfert.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:12)
fragili circumdata testa Moenia mirentur refugi Babylonia Parthi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:20)
caput obterit ossaque saxo, Ac male defensum fragili compage cerebrum Dissipat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:40)
Stat non fragilis pro Caesare murus, Pompeiumque tenet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:55)
Non sum de fragili dolatus ulmo, Nec quae stat rigida supina vena, De ligno mihi quolibet columna est, Sed viva generata de cupressu:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIX1)
Fraudata tumeat fragilis tibi culcita mula.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXII Faenum1)

SEARCH

MENU NAVIGATION