라틴어 문장 검색

Nam quorum stomachus corruptus est, quive ex atra bile in hoc deciderunt, quive malum corporis habitum habent, idonei huic curationi non sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장86)
ac ne in eo quidem terribile esse, qui ex superiore loco decidit, si tamen in eius urina nihil novavit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장19)
Ea recte quidem dantur conlisis corporibus, vel per ictus, vel ubi ex alto deciderunt, vel in viscerum, laterum, faucium, interiorumque partium doloribus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 23장2)
si iam illa decidit solumque intus ferrum est, mucro vel digitis adprehendi vel forfice atque ita educi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장23)
neque ut crustae decidant, neque ut ulcus inpleatur, adustis venis esse properandum, ne vel sanguis erumpat vel cito pus subprimatur, cum per hoc siccescere eas partes opus sit, per illud exhauriri opus non sit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장273)
Quod si plura erunt fragmenta, nihilo minus extrinsecus singula in suas sedes digitis erunt conpellenda;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장22)
At si quod fragmentum undique resolutum cum ceteris non glutinabitur, intellegetur quidem ex umore, qui multis ex vulnere feretur, volsella vero extrahetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장25)
quin etiam aliquando plura fragmenta fiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장5)
Sed in aliis quidem ossibus ex toto saepe fragmentum a fragmento recedit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장6)
Si acuta fragmenta sunt, incidi contra cutis debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장11)
Si plura fragmenta sunt, excipienda sunt ea ex ferula facto canaliculo eodemque intus incerato, ne fascea diducatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장14)
Nam si id, quod ex vertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concavus fit, punctiones autem in eo sentiuntur, quia necesse est ea fragmenta spinosa esse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장42)
peior, ubi multa fragmenta atque ubi obliqua;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장7)
si qua fragmenta eminent, in suas sedes reponenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장43)
Inter quae si quod parvulum fragmentum ossis eminet, id si retusum est, in suam sedem dandum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장125)

SEARCH

MENU NAVIGATION