라틴어 문장 검색

quibus opibus ac nervis non solum ad minuendam gratiam, sed paene ad perniciem suam uteretur. Sese tamen et amore fraterno et existimatione vulgi commoveri.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 20장3)
Haeduis se obsides redditurum non esse neque his neque eorum sociis iniuria bellum inlaturum, si in eo manerent quod convenisset stipendiumque quotannis penderent; si id non fecissent, longe iis fraternum nomen populi Romani afuturum.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 36장5)
quid iungere differt, quam pepigit, castasque preces implere recusat?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:12)
fateor, Stilicho, non parva poposci, sed certe mereor princeps, hoc principe natus qui sibi te generum fraterna prole revinxit, cui Mariam debes.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:17)
visceribus frustra castum Lucretia ferrum mersit et attonitum tranavit Cloelia Thybrim?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:273)
"Linquite femineas infelix turba latebras, alter quos pepulit sexus nec suscipit alter, execti Veneris stimulos et vulnere casti (mixta duplex aetas;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:284)
fraterno coniungi coeperat orbis imperio (quis enim tanto terrore recentis exempli paribus sese committeret ausis?)
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:311)
debueras etiam fraternis obvius ire hostibus, ille tuis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:202)
Talia dum longo secum sermone retexunt, Hesperiam pervenit avus castumque cubile ingreditur, Tyrio quo fusus Honorius ostro carpebat teneros Maria cum coniuge somnos.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:214)
casta domus, sincera fides, industria sollers.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae51)
quod sponte redempto casta maritali successit Thessala fato inque suos migrare virum non abnuit annos, hoc Grai memorant.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae6)
sit Claudia felix teste dea castosque probet sub numine mores absolvens puppisque moras crimenque pudoris:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae12)
quotiens ad limina princeps Theodosius privatus adhuc fraterna veniret, oscula libabat teque ad sua tecta ferebat laetior;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae50)
incedunt geminae proles fraterna puellae:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae62)
quales Latonia virgo et solo Iove nata soror cum forte revisunt aequorei sortem patrui (spumantia cedunt aequora castarum gressus venerata dearum;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae65)

SEARCH

MENU NAVIGATION