라틴어 문장 검색

Cum fraternus amor fraude laborat, Mentiturque manus dextra sorori?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:10)
Ante viae hujus initium cum saepe idem dux suspiria traheret, suique animi optio ante omnia esset visitare sanctam civitatem Jerusalem, et videre sepulcrum Domini Jesu, ac saepe privatis famulis cordis sui aperiret intentionem, [0550D] cuidam de familiaribus suis, Stabuloni videlicet, in hunc modum ostensa est visio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 52:2)
Insuper illius in omni tribulatione socius [0551C] stabilis, et famulus existens fidelis Dei, eo usque in Jerusalem pervenit, et ad sepulcrum Domini, quod mensa est et desiderium totius dulcedinis sanctorum, intrare meruit et orare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 54:8)
Quadam ergo nocte praefatus miles, Hezelo nomine, de Kinwilre villa, quae est in rubuario, cum eodem duce in silva quadam quae vocatur Kettena, venatoria arte fatigatus, facili sopore occupatus est, statimque in spiritu ad montem Sina translatus est, ubi Moyses, famulus Domini, jejunio quadraginta dierum expleto, claritatem gloriae Dei meruit videre et legem de manu Dei accipere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 68:1)
Et alibi, Cum servos fueris proprios mercatus in usus, Et famulos dicas, homines tamen esse memento.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 110:2)
Nam si Moyses malus homo fuisset, non appellareturin Apocalipsi servus Dei, et si lex Moysi mala et a diabolo data, non dixissetbeatus Paulus in epistola ad Ebreos, "Et Moyses quidem fidelis erit intota domo eius tanquam famulus, in testimonium eorum, que dicenda erant:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 89:2)
Dum vero in hunc modum decertarent, rex adveniens et quaecausa litigii foret perquirens, quae gesta fuerant vel dicta famulis referentibuscognovit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 199:11)
Qui sicut prius famulis, ita nunc sibi eum sui servi servum esseasseruit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 199:13)
Sed veniente nece postquam sum raptus amicis Atque meis famulis, orba parente domus Me contexit humo deploravitque iacentem Inque meos cineres ultima dona dedit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 226:6)
Constitue mihi quando pro te orem, et pro famulis tuis, et pro populo tuo, ut exterminet Dominus ranas (Exod.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 2:2)
Nam ipsam refugiunt elementorum benignitatem, ut iste Cain qui videtur veritus, ne largior boni terra proventus triste facinus impediret, et liberalitatis assuetudine genitalis, quae facit sibi fetus et fructus varios germinascere, in hoc quoque criminis apparatu vel muta specie sui fraternum revocaret affectum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:13)
recusat fraternae munus custodiae, quasi exsors naturae:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 3:9)
et iniquus, sceleratus, impius, etiam fraterna caede pollutus longaevam duxit aetatem, duxit uxorem, posteritatem reliquit, urbes condidit, et hoc meruit permissione divina.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:3)
eisque fraternum nomen non abrogari, ut eorum magis gravetur impietas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 1:3)
Etenim bestiae nihil nobiscum habent commune naturae, nullo velut fraterno jure devinctae sunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION