라틴어 문장 검색

nam tibi de summa caeli ratione deumque disserere incipiam et rerum primordia pandam, unde omnis natura creet res, auctet alatque, quove eadem rursum natura perempta resolvat, quae nos materiem et genitalia corpora rebus reddunda in ratione vocare et semina rerum appellare suemus et haec eadem usurpare corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 2:2)
Tum porro varios rerum sentimus odores nec tamen ad naris venientis cernimus umquam nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus usurpare oculis nec voces cernere suemus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:16)
Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago, quinque etiam [aut] sex ut fieri simulacra suërint.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 12:1)
nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus aër id quod nos umbram perhibere suëmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 13:9)
cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis iam mortalibus e divis dare dicta suerit atque omnem rerum naturam pandere dictis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:25)
Fraterno primi maduerunt sanguine muri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:39)
Non, cum Memnoniis deducens agmina regnis Cyrus, et effusis numerato milite telis Descendit Perses, fraternique ultor amoris Aequora cum tantis percussit classibus, unum Tot reges habuere ducem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:56)
Iam clypeo telisque carens, non conditur ima Puppe, sed expositus, fraternaque pectore nudo Arma tegens, crebra confixus cuspide perstat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:60)
Sic rector Olympi Cuspide fraterna lassatum in saecula fulmen Adiuvit, regnoque accessit terra secundo, Cum mare convolvit gentes, cum litora Tethys Noluit ulla pati, coelo contenta teneri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:20)
Phoebeque serena Non aliter, diris verborum obsessa venenis, Palluit, et nigris terrenisque ignibus arsit, Quam si fraterna prohiberet imagine tellus, Insereretque suas flammis coelestibus umbras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:52)
Videre parentes Frontibus adversis, fraternaque cominus arma, Nec libuit mutare locum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:3)
Hunc agitant totis fraterna cadavera somnis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:30)
sciendum praeterea est quod, sicut nunc dicturi thema proponimus, ita veteres incipiebant carmen a titulo carminis sui, ut puta arma virumque cano, Lucanus Bella per Emathios (1.1), Statius Fraternas acies alternaque regna.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr55)
sparsos fraterna caede penates si Didonis, dispersos per fugam intellegimus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 211)
'fraterna' autem 'caede', quam frater admiserit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 213)

SEARCH

MENU NAVIGATION