라틴어 문장 검색

Avis enim quae descendit ex alto, vel quae in altum se extollere non potest, frequenter aut laqueis capitur, aut visco fallitur, aut quibuscumque irretitur insidiis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:21)
Verbum autem Dei pascitur animae virtutibus, quoties obedientem sibi et opimam invenerit, et carpit fructus ejus, atque his delectatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:17)
Quoties in oratione nobis, qua maxime Deo appropinquamus, offunduntur ea quae plena sunt opprobrii alicujus aut sceleris, quo nos a studio precationis avertant!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:1)
Quoties inimicus cordi nostro conatur inserere, quo nos reflectat a sanctitatis proposito et piis votis!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:2)
Quoties corporeos inflammat ardores!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:3)
Quoties occursare facit oculos meretricios, quibus castum justi tentet affectum, ut improviso amoris spiculo feriat imparatum!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:4)
Quoties inserit animo tuo verbum iniquum, et cogitationes cordis absconditas!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:5)
Quoties mihi pudorem incussit, si moriturum praeterii, si non visitavi graviter aegrum, si fastidivi inopem, si captivum non redemi, si senem sprevi!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 8:10)
Quod non esset dictum, nisi frequenter errarent.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:9)
et impense et frequenter monuit orandum;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 7:4)
non ut fastidiosa continuetur oratio, sed ut assidua frequenter effundatur (Ibid., 9).
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 7:5)
Quoties parata praeda et cibo obvio famem perpeti malunt, dum offensam magistri verentur?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:13)
Quoties repentino impulsi motu aperta ad morsus ora jussi resolvunt?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:14)
sed frequenter ipsos videmus qui vicerint, rursus bellorum subjacere incertis et transferri ad hostem eventu praelii, et eo ipso quo victores ante fuerint, fieri miseriores.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:13)
Athleta ipse qui suis non alienis decernit viribus, quoties congreditur, dubios casus subire se credit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION