라틴어 문장 검색

Quidam autem miscent pyrethri, piperis, elaterii, singulorum p. )-(. I. aluminis scissilis, papaveris lacrimae, uvae taminiae, sulphuris ignem non experti, bituminis, lauri baccarum, sinapis, singulorum p. )-(. II.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 5:9)
vivunt in Venerem frondes omnisque vicissim felix arbor amat;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:38)
adsurgit ceu forte minor sub matre virenti laurus et ingentes ramos olimque futuras promittit iam parva comas;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:155)
haec quoque velati lauro myrtoque canebant:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:190)
Ecce levis frondes a tergo concutit aura:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:260)
pro fronde Minervae has tibi protendo lacrimas;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:334)
tam iunctis manibus nectite vincula, quam frondens hedera stringitur aesculus, quam lento premitur palmite populus, et murmur querula blandius alite linguis adsiduo reddite mutuis.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:11)
sic armenta boum, vastis quae turbida silvis sparsit hiems, cantus ac sibila nota magistri certatim repetunt et avitae pascua vallis inque vicem se voce regunt gaudentque fideles reddere mugitus et, qua sonus attigit aurem, rara per obscuras adparent cornua frondes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:153)
Hoc pro supplicibus ramis, pro fronde Minervae, hoc carmen pro ture damus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum38)
fastidit amictum aestus et exuto translucent pectore frondes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae9)
tum conscius aevi defuncti reducisque parans exordia formae arentes tepidis de collibus eligit herbas et tumulum texens pretiosa fronde Sabaeum componit, bustumque sibi partumque futurum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix16)
cardine tu gemino laurus praetendis avitas:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae19)
te Delphica laurus stringet, Porphyrion, Cirrhaeque templa tenebis."
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia24)
sed vivida frondet aequaevum complexa caput.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:106)
hinc processit avus, cui post Arctoa frementi classica Massylas adnexuit Africa laurus, ille, Caledoniis posuit qui castra pruinis, qui medios Libyae sub casside pertulit aestus, terribilis Mauro debellatorque Britanni litoris ac pariter Boreae vastator et Austri.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION