라틴어 문장 검색

asperisque etiam locis ac silvestribus optime pascitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 1:3)
Tempus admissurae per autumnum fere ante mensem Decembrem praecipimus, ut iam propinquam vere, gemmantibus frutectis, eum primum silvae nova germinant fronde, partus edatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 6:1)
Tum super lactis abundantiam samera, vel cytisus, aut hedera praebenda, vel etiam cacumina lentisci, aliaeque tenues frondes obiciendae sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 7:4)
Sic enim excussi educatique pulli deponunt ingenia silvestria, clausique vivariis haud dubitanter progenerant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 7:4)
Redibimus autem sequenti exordio ad curam silvestrium pecorum, cultumque apium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 16:2)
Vicina invitet decedere ripa calori, Obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 4:2)
Nam statim sono territum vel in frutice vel in editiore silvae fronde considet, et a vestigatore praeparato vase reconditur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 10:6)
Atque haec est ratio capiendi silvestria examina.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 14:5)
Ac deinde cum agmen glomeratum in proximo frondentis arbusculae ramo consederit, animadvertito, an totum examen in speciem unius uvae dependeat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 7:4)
Amicos tanta semper facilitate indulgentiaque tractauit, ut Gaio Oppio comitanti se per siluestre iter correptoque subita ualitudine deuersoriolo[co], quod unum erat, cesserit et ipse humi ac sub diuo cubuerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 72장 1:1)
Cumque unus e civibus in contione indicasset, oblatam esse per somnum sibi speciem Apollinis, quem eximia religione colerent, urbem deserentis molemque a Mace- donibus in salo iactam in silvestrem saltum esse mutatam, quamquam auctor levis erat, tamen ad deteriora credenda proni metu aurea catena devinxere simulacrum araeque Herculis, cuius numini urbem dicaverant, inseruere vinculum quasi illo deo Apollinem retenturo.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 24:1)
Inter quos erat quidam Graecae Persicaeque linguae peritus, qui frustra eum in Persidem montium dorso exercitum ducere adfirmat, silvestres esse calles vix singulis pervios, omnia contegi frondibus inplexosque arborum ramos silvas committere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 5:1)
nam etiam si qua sidera internitebant, continenti fronde tectae arbores conspicere prohibebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 27:3)
Qui ubi multa fronde vestiti sunt, operiunt terram:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 17:3)
Silvestre iter aptum insidiis tegendis erat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION