라틴어 문장 검색

Verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis, tum variae eludent species atque ora ferarum Fiet enim subito sus horridus atraque tigris squamosusque draco et fulva cervice leaena, aut acrem flammae sonitum dabit atque ita vinclis excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 16:10)
haec passa ferrum est, dum parat Phoebus diem, illius alta nocte succisus frutex;
(세네카, 메데아 11:20)
squamosa gemini colla serpentes iugo summissa praebent, recipe iam gnatoa, parens;
(세네카, 메데아 15:36)
tum pone tergus ultima in monstrum coit facies et ingens belua immensam trahit squamosa partem, talis extremo mari pistrix citatas sorbet aut frangit rates.
(세네카, 파이드라 15:22)
at non squamoso labuntur ventre cerastae, Itala portentis nec furit unda novis;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2212)
hic iam quam volupe auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cygnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinacios concinentes, oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis Aurorae facem consalutantes, diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem, Prognen inter asseres minurrientem!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:1)
per Arctoum latus ut pelago natura, sic species, a Zephyro plebeius et tumultuarius frutex frequenterque lemborum superlabentum ponderibus inflexus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 18:2)
nulla in desolatis cura dioecesibus 1 [parochiisque]. 2 videas in ecclesiis aut putres culminum lapsus aut valvarum cardinibus avulsis basilicarum aditus hispidorum veprium fruticibus obstructos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 8:1)
soleamne esse avis squamosas, piscis pennatos?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 538)
Nec veri simile loquere nec verum, frutex, comesse quemquam ut quisquam absentem possiet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 121)
non vides referre me uvidum rete, sine squamoso pecu?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 312)

SEARCH

MENU NAVIGATION