라틴어 문장 검색

scopulos iaculabile fulgur fucat et accensam silicem fecunda maritat ira deum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 21)
At parte ex alia textrino prima Minervae palla Iovis rutilat, cuius bis coetus aeno serica Sidonius fucabat stamina murex.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium48)
nihil illis paginis impressum reperietur quod non vidisse sit sanctius, pauci tamen versiculi lectorem adventicium remorabuntur minime improbo temperamento, quia eos nec relegisse desiderio est nec perlegisse fastidio, iam si marmora inquiras, non illic quidem Paros Carystos Proconnesos, Phryges Numidae Spartiatae rupium variatarum posuere crustas, neque per scopulos Aethiopicos et abrupta purpurea genuino fucata conchylio sparsum mihi saxa furfurem mentiuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 7:2)
pauci alteros, multi sese non offerunt solum sed inferunt, si aliquid pro virili portione secundum deum consulas veritatemque, omnia occurrunt levia varia fucata, et (quid dicam?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Agroecio salutem 1:3)
Rutilum toreuma bysso rutilasque ferte blattas, recoquente quas aeno Meliboea fucat unda, opulentet ut meraco bibulum colore vellus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:10)
"namque ambiguo sub pectore pridem verso, quid imbelles thyrsos mercatus et aera urbibus in mediis Baccheaque terga mitrasque huc tuleris varioque aspersas nebridas auro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:18)
talis, ubi ad Thebas vultumque animumque remisit Euhius et patrio satiavit pectora luxu, serta comis mitramque levat thyrsumque virentem armat et hostiles invisit fortior Indos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권249)
"non me sub nocte silenti Thyias Echionio genetrix famulata Lyaeo edidit, haud umquam deformis vertice mitras induimus turpemque manu iactavimus hastam, protinus adstrictos didici reptare per amnes horrendasque domos magnarum intrare ferarum et - quid plura loquar?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권342)
quod convertit in vituperationem maiorem, dicens 'religatas habetis mitras'. nam pillea virorum sunt, mitrae feminarum, quas calauticas dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6135)
mitra autem proprie Lydorum fuit, ut Maeonia mentum mitra:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6136)

SEARCH

MENU NAVIGATION