라틴어 문장 검색

Postquam est in thalami pendentia pumice tecta perventum et nati fletus cognovit inanes Cyrene, manibus liquidos dant ordine fontes germanae tonsisque ferunt mantelia villis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:11)
seu pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam, quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare Tyrrhenum:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 113)
Vertumnum Ianumque, liber, spectare videris, scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 201)
qui sudor vietis et quam malus undique membris crescit odor, cum pene Soluto indomitam properat rabiem sedare, neque illi iam manet umida creta colorque stercore fucatus crocodili iamque Subando tenta cubilia tectaque rumpit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 124)
at eadem si quis volsa atque fucata muliebriter comat, foedissima sint ipso formae labore.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 20:2)
si circumtonsa est et fucata et manu facta, ostendit illum quoque non esse sincerum et habere aliquid fracti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 2:6)
voluptatem latitantem saepius ac tenebras captantem circa balinea ac sudatoria ac loca aedilem metuentia, mollem, enervem, mero atque unguento madentem, pallidam aut fucatam et medicamentis pollinctam.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 34:5)
pumice ex sicco * fluxit Nyctelius latex;
(세네카, 오이디푸스 6:48)
exactus tenui pumice versus eat, quo me Fama levat terra sublimis, et a me nata coronatis Musa triumphat equis, et mecum in curru parvi vectantur Amores, scriptorumque meas turba secuta rotas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 16)
hic erat affixis viridis spelunca lapillis, pendebantque cavis tympana pumicibus, orgia Musarum et Sileni patris imago fictilis et calami, Pan Tegeaee, tui;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 313)
hic scabri fusus sub pumice tofi proflabat madidum per guttura glauca soporem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 12)
scopulos iaculabile fulgur fucat et accensam silicem fecunda maritat ira deum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 21)
exterior non compta silex, sed prominet alte asper ab adsiduo lympharum verbere pumex.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 8)
At parte ex alia textrino prima Minervae palla Iovis rutilat, cuius bis coetus aeno serica Sidonius fucabat stamina murex.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium48)
"hic cum vexatur piceis aquilonibus aestus, scrupeus asprata latrare crepidine pumex incipit;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem65)

SEARCH

MENU NAVIGATION