라틴어 문장 검색

Verba autem plerunque ex captu vulgi induntur, atque per lineas vulgari intellectui maxime conspicuas res secant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:6)
Primi generis exemplum in Aristotele maxime conspicuum est, qui philosophiam naturalem dialectica sua corrupit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:1)
Attamen longe magis conspicua invenitur forma et evidens in aliquibus instantiis, quam in aliis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 218:4)
Conspicua etiam est in distillationibus per descensorium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 235:1)
Rursus ferrum ignitum, et similia, tantum abest ut progressum ostendant, ut contra per retusionem et fractionem spiritus per partes compactas et crassas (quae domant et fraenant expansionem) ipsa expansio non sit omnino conspicua ad sensum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 266:6)
At vitrum calendare clare ostendit expansionem in aere, et conspicuam et progredientem et durantem, neque transeuntem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 266:7)
quorum vi, in pulice, musca, vermiculis, accurata corporis figura et lineamenta, necnon colores et motus prius non conspicui, non sine admiratione cernuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:3)
Atque haec omnia deducuntur ad sensibile per effectus conspicuos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 384:7)
Illud etiam in eo sit conspicuum, quod mores patrios cum moribus exteris non commutaverit, sed potius quod consuetudines patrias iis quae peregre didicit tanquam floribus asperserit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:54)
Virtutes apertae et conspicuae laudes pariunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 2:2)
et turmas equorum per ordinem digestas et congressiones fieri et decursus utrorumque et scutorum motus et contorum multitudinem et telorum iactus et aureorum ornamentorum fulgores omnisque generis loricationes.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장3)
An gemmarum fulgor oculos trahit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 2:1)
In te conspicuos animi defigere uisus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 24:1)
Nam si exigua suffusio est, si immobilis, colorem vero habet marinae aquae vel ferri nitentis et a latere sensum aliquem fulgoris relinquit, spes superest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장198)
eoque fit, ut omnia venarum quasi capitula conspicua sint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION