라틴어 문장 검색

odi enim celebritatem, fugio homines, lucem aspicere vix possum, esset mihi ista solitudo, praesertim tam familiari in loco, non amara;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 7 2:6)
ego propter viae celebritatem et cotidianam exspectationem rerum novarum non commovi me adhuc Thessalonica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 14 5:1)
postea quam omnis actio huius anni confecta nobis videbatur, in Asiam ire nolui, quod et celebritas mihi odio est et, si fieret aliquid a novis magistratibus, abesse longe nolebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 19 2:2)
Ephesum ut venerim nosti, qui etiam mihi gratulatus es illius diei celebritatem qua nihil me umquam delectavit magis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 20 2:11)
me haec solitudo minus stimulat quam ista celebritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 13 2:4)
sequor celebritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 27 2:3)
sed nescio quo pacto celebritatem requiro;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 37 4:3)
maxima est in Scapulae celebritas, propinquitas praeterea ubi sis, ne totum diem in villam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 37 4:5)
sed celebritatem nullam tum habebat, nunc audio maximam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 29 2:7)
nos hic in multitudine et celebritate iudiciorum et novis legibus ita distinemur ut cotidie vota faciamus ne intercaletur, ut quam primum te videre possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 2 5:1)
sed si offendet me loci celebritas, alio me conferam, ad te scribam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 1 11:2)
qua re quoniam eius modi theatrum totius Asiae virtutibus tuis est datum celebritate refertissimum, magnitudine amplissimum, iudicio eruditissimum , natura autem ita resonans ut usque Romam significationes vocesque referantur, contende, quaeso,atque elabora non modo ut his rebus dignus fuisse sed etiam ut illa omnia tuis artibus superasse videare,
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 14장 3:1)
nec vero non eadem ira deorum hanc eius satellitibus iniecit amentiam ut sine imaginibus, sine cantu atque ludis, sine exsequiis, sine lamentis, sine laudationibus, sine funere, oblitus cruore et luto, spoliatus illius supremi diei celebritate cui cedere inimici etiam solent ambureretur abiectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장1)
hinc Liber Semela natus eademque famae celebritate Tyndaridae fratres, qui non modo adiutores in proeliis victoriae populi Romani, sed etiam nuntii fuisse perhibentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 28:2)
Pythagoram autem respondisse similem sibi videri vitam hominum et mercatum eum, qui haberetur maxumo ludorum apparatu totius Graeciae celebritate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION