라틴어 문장 검색

deflectemus in Tuscos, non ut agros remque familiarem oculis subiciamus - id enim postponi potest -, sed ut fungamur necessario officio.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 3:2)
Videor ergo fungi pio munere, quorumque exsequias celebrare non licuit, horum quasi funebribus laudationibus seris quidem sed tanto magis veris interesse.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 5:1)
Quod ille amicissime et otii et senectutis ratione postposita et iam fecit et facturus est.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 87 2:2)
"haec modo verrebat stantem tibicine villam, nunc matris plumis ova fovenda dabat, aut virides malvas aut fungos colligit albos, aut humilem grato calfacit igne focum, et tamen assiduis exercet brachia telis adversusque minas frigoris arma parat, filius huius erat primo lascivus in aevo addideratque annos ad duo lustra duo is capit extremi volpem convalle salicti:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권475)
bracchia coeperunt nigris horrescere villis curvarique manus et aduncos crescere in ungues officioque pedum fungi, laudataque quondam ora Iovi lato fieri deformia rictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 39:3)
diro convicia facto Tantalis adiecit vosque est postponere natis ausa suis, et me, quod in ipsam reccidat, orbam, dixit et exhibuit linguam scelerata paternam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 18:4)
Hic aevo veteres mortalia primo corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 32:2)
ut veniant patriae, veniant oblivia vestri, omnis ut amissi sensus abesse queat, at timor officio fungi vetat ipse quietum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 129)
Ad hoc additur contaminatio quae omnes afficit, quam afferunt vehicula, industriae fumi, res abiectae, quae solum et aquam acido corrumpunt, materiae fertilitati augendae, venena insectis, fungis interneciva, medicamenta herbarum deletilia atque in universum venenata insecticidia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 30:4)
Vix agnoscimus oecosystemata naturalia mirum in modum suo munere fungi:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 32:3)
Sed ut oecosystema praeclare suo fungatur munere, necessarii sunt etiam fungi, algae, vermes, parva insecta, reptilia et magna microorganismorum varietas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 47:2)
119. Deviati anthropocentrismi reprobatio necessitudinum inter personas momentum ne postponere quidem debet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 157:1)
Ne nocturna quidem carpentes pensa puellae nescivere hiemem, testa cum ardente viderent scintillare oleum et putris concrescere fungos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:14)
Septimius, Claudi, nimirum intellegit unus, quanti me facias, nam cum rogat et prece cogit scilicet ut tibi se laudare et tradere coner, dignum mente domoque legentis honesta Neronis, munere cum fungi propioris censet amici, quid possim videt ac novit me valdius ipso.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 91)
"beatus enim iam cum pulchris tunicis sumet nova consilia et spes, dormiet in lucem, scorto postponet honestum officium, nummos alienos pascet, ad imum Thraex erit aut holitoris aget mercede caballum."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1815)

SEARCH

MENU NAVIGATION