라틴어 문장 검색

frigora saeva pati, gravibus non cedere nimbis, aestivum tolerare iubar, transnare sonoras torrentum furias, ascensu vincere montes, planitiem cursu, valles et concava saltu, nec non in clipeo vigiles producere noctes, in galea potare nives, nunc spicula cornu tendere, nunc glandes Baleari spargere funda.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:13)
iam quaecumque latent ferali monstra barathro in turmas aciemque ruunt contraque Tonantem coniurant Furiae, crinitaque sontibus hydris Tesiphone quatiens infausto lumine pinum armatos ad castra vocat pallentia Manes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:14)
sunt tibi deformes Dirae, sunt altera Lethes numina, sunt tristes Furiae, te coniuge dignae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:114)
Dryades dixere gementes Tartarea Furias debellavisse bipenni.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:30)
tu quoque securis pulsa formidine Delphis floribus ultorem, Delie, cinge tuum.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 1:4)
agnoscite tandem quid Furias deceat;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:27)
ergo animi victus "sequimur quocumque vocabis, seu tu vir seu numen" ait, patriaque relicta Eoas Furiae iussu tendebat ad arces instabilesque olim Symplegadas et freta remis inclita Thessalicis, celsa qua Bosphorus urbe splendet et Odrysiis Asiam discriminat oris.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:76)
en nostra potentia cessit nec locus est usquam Furiis?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:185)
iam poenas tuus iste dabit, iam debitus ultor inminet, et, terras qui nunc ipsumque fatigat aethera, non vili moriens condetur harena.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:194)
tu quoque securis pulsa formidine Delphis floribus ultorem, Delie, cinge tuum.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 1:4)
Maurusius Atlas Gildonis Furias, Alaricum barbara Peuce nutrierat, qui saepe tuum sprevere profana mente patrem.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:38)
quorum nunc meritam repetens non inmemor iram suppliciis fruitur natoque ultore triumphat.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:41)
o cunctis Erebi dignissime poenis, tune Giganteis urbem temptare deorum adgressus furiis?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:77)
cum se promitteret alter exulis ultorem, iacuit mucrone suorum:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:128)
hoc quoque non parva fas est cum laude relinqui, quod non ante fretis exercitus adstitit ultor, ordine quam prisco censeret bella senatus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:170)

SEARCH

MENU NAVIGATION