라틴어 문장 검색

Deprecamur te, Domine, in omni misericordia tua, ut auferatur furor tuus et ira tua a ciuitate ista, et de domo sancta tua, quoniam peccauimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV. 1:15)
Ita est, mi Lucili, ingentis irae exitus furor est, et ideo ira vitanda est non moderationis causa, sed sanitatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 15:7)
'resistite' inquit 'non furor mentem abstulit, furore gravius istud atque ira malum est:
(세네카, Hercules Oetaeus 12:32)
Vides quam saepe orationem mutaverit ac frequentibus figuris variaverit, qui ira, quae brevis furor est, non potest unum continuare sensum in loquendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 9:1)
Nondum tumultu pectus attonito carens mutavit iras quodque habet proprium furor, in se ipse saevit, Dira Furiarum loca et inferorum carcer et sonti plaga decreta turbae - si quod exilium latet ulterius Erebo, Cerbero ignotum et mihi:
(세네카, Hercules Furens 18:9)
Porro et ubi aemulatio, ibi et furor et bilis et ira et dolor et cetera ex his, quae cum his non conpetunt disciplinae.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 2:5)
priusquam dispergamini quasi pulvis transeuntes, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies furoris Domini.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장2)
Quoque minus suspicionis haberemus, verbera quandoque dabat amor, non furor, gratia, non ira, que omnium ungentorum suavitatem transcenderent.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 3:6)
Vel si forte Ioui societur stella salutis Nuncia, stella Iouis uultu meliore salutem Auget et euentus melioris dupplicat omen, Fedus amans pacisque sator, nutritor amoris, Extirpans iras, proscribens bella, furores Compescens, delens lites Martemque refrenans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 28:6)
mollis responsio frangit iram, sermo quoque durusexcitat furorem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 10:2)
Hisce auditis exacerbatus aquariolus iste uxoris suae ita ira extumuit, ita exarsit furore, ut in feminam sanctissimam et pudicissimam praesente filio eius digna cubiculo suo diceret, amatricem eam, me magum et ueneficum clamitaret multis audientibus (quos, si uoles, nominabo):
(아풀레이우스, 변명 76:1)
accingere ira teque in exitium para furore toto.
(세네카, 메데아 1:18)
furor iraque mentem praecipitant potest quidem specialiter accipi, id est mentem meam furor et ira praecipitarunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3161)
Mollis sermofrangit iram, sermo quoque durus suscitat furorem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 42:3)
" "Ira certe non habet misericordiam necerumpens furor;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 84:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION