라틴어 문장 검색

Servius est, hoc constat enim, sed causa latendi discrepat et dubium me quoque mentis habet, dum dea furtivos timide profitetur amores, caelestemque homini concubuisse pudet (arsit enim magno correpta cupidine regis caecaque in hoc uno non fuit illa viro), nocte domum parva solita est intrare fenestra;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권377)
Subsequitur pressoque legit vestigia gressu, auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 4:6)
Haec tibi sive aliqua est, mea sit furtiva voluptas, seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 31:4)
thalamos taciturna paternos intrat et (heu facinus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 8:3)
inde puellarum ludibria, pignera, partus, et furtivus amor iuvenum et deprensa iugalis corruptela tori, quoniam regalibus aula fervere tunc vitiis solita est, nec perdita luxu divorum suboles sancti meminisse pudoris.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권65)
nec terrestre deam decuit mortalis obire coniugium, nec caelicolam descendere ephebum virginis ad vitium furtivoque igne calere, sed venus augusto de sanguine femina vili privatoque viro vetitum per dedecus haesit;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권67)
"discrimina produnt nostra recensque cruor, quamvis de corpore summo, quid possit furtiva manus."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1227)
neque enim specie famave movetur, nec iam furtivum Dido meditatur amorem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 7:9)
collis Aventini silva quem Rhea sacerdos furtivum partu sub luminis edidit oras, mixta deo mulier, postquam Laurentia victor Geryone extincto Tirynthius attigit arva Tyrrhenoque boves in flumine lavit Hiberas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 28:2)
non opimae Sardiniae segetes feracis, non aestuosae grata Calabriae armenta, non aurum aut ebur Indicum, non rura, quae Liris quieta mordet aqua taciturnus amnis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 313)
expedit matris cineres opertos fallere et toto taciturna noctis signa cum caelo gelidaque divos morte carentis ridet hoc, inquam, Venus ipsa, rident simplices Nymphae, ferus et Cupido semper ardentis acuens sagittas cote cruenta.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 83)
iam pastor umbras cum grege languido rivumque fessus quaerit et horidi dumeta Silvani, caretque ripa vagis taciturna ventis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 296)
monitus multumque monendus, privatas ut quaerat opes et tangere vitet scripta Palatinus quaecumque recepit Apollo, ne, si forte suas repetitum venerit olim grex avium plumas, moveat cornicula risum furtivis nudata coloribus, ipse quid audes?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 312)
victor propositi simul ac perveneris illuc, sic positum servabis onus, ne forte sub ala fasciculum portes librorum ut rusticus agnum, ut vinosa glomus furtivae Pyrria lanae, ut cum pilleolo soleas conviva tribulis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 135)
plerumque modestus occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1841)

SEARCH

MENU NAVIGATION