라틴어 문장 검색

sed parem noxam contraherent aures et linguae illae temerariae curiositatis.
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:8)
Quod si aliqua rem sibi conlatam celaverit, furti iudicio condemnetur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 12:9)
Titulus servorum singulorum scriptus sit curato ita, ut intellegi recte possit quid morbi vitiive cuique sit, quis fugitivus errove sit noxave solutus non sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 2:2)
Quod cui servandum datum est, si id usus est, sive quod utendum accepit, ad aliam rem atque accepit usus est, furti se obligavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XV 3:3)
Quis adeo tam linguae Latinae ignarus est, quin sciat eum dici 'obnoxium ' cui quid ab eo cui esse ' obnoxius' dicitur incommodari et noceri potest, ut qui habeat aliquem noxae, id est culpae suae, conscium?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 4:1)
atque inibi adscriptum quod aput Aegyptios furta licita et permissa sunt, aput Lacedaemonios autem cum studio quoque adfectata et pro exercitio utili celebrata;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 1:4)
ac praeterea M. Catonis de poeniendis furtis digna memoria sententia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 1:5)
In illis legibus furem cuiusmodicumque furti supplicio capitis poeniendum esse et alia pleraque nimis severe censuit sanxitque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 4:1)
Nam furem qui manifesto furto prensus esset tum demum occidi permiserunt, si aut, cum faceret furtum, nox esset, aut interdiu telo se, cum prenderetur, defenderet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 8:1)
Ex ceteris autem manifestis furibus liberos verberari addicique iusserunt ei cui furtum factum esset, si modo id luci fecissent neque se telo defendissent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 9:1)
servos item furti manifesti prensos verberibus adfici et e saxo praecipitari, sed pueros inpuberes praetoris arbitratu verberari voluerunt noxiamque ab his factam sarciri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 9:2)
Ea quoque furta quae per lancem liciumque concepta essent, proinde ac si manifesta forent, vindicaverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 10:1)
Nam si qui super manifesto furto iure et ordine experiri velit, actio in quadruplum datur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 11:2)
Manifestum autem furtum est, ut ait Masurius, quod deprehenditur dum fit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 12:1)
Furti concepti, item oblati, tripli poena est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION