라틴어 문장 검색

Magis tamen utilia rapa sunt, quia et maiore incremento proveniunt et non hominem solum, verum etiam boves pascunt, praecipue in Gallia, ubi hiberna cibaria praedictis pecudibus id holus praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 22:2)
Possunt tamen etiam secundae notae vites proventu et ubertate commendari, qualis est Biturica, qualis basilica, quarum minorem coccolobin vocant Hispani, longe omnium primis utraeque proximae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 19:1)
Templum ut in colonia Tarraconensi strueretur Augusto petentibus Hispanis permissum, datumque in omnis provincias exemplum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 78장1)
inducta legione Hispana, remanente ea quam e classe Nero conscripserat, plena urbs exercitu insolito;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 6장5)
sunt qui putent, confisum eum nouissimo illo senatus consulto ac iure iurando etiam custodias Hispanorum cum gladiis adinspectantium se remouisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 86장 1:2)
- Multi de civibus Americanis malo in Praesidem animo sunt, et ad Hispanos sese defecturos minantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.9)
At pax non convenit, quia, credo, Indorum istorum principes Hispanorum quam Americanorum imperia perferre malebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.23)
Satius praesidi visum, Eboraci Novi, quam Hispanorum intra fines, cum Indis agere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.25)
Disceptatio longa legatum inter Hispanum et Praesidem Americanum de populi utriusque finibus facta.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.44)
Tergiversantibus, autem, Hispanis, quumque civitates foederatae Americanae jus suum armis persequi nequirent, multi de civibus Americanis malo in Praesidem animo esse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.45)
Hos tumultus sedare, Gallos a bello Hispanis inferendo deterrere, simulque, armis depositis, pro libero usu fluminis Mississippiensis cum Hispaniarum rege pacisci, Washingtonio contigit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.18)
Ad hoc, Galli a bello civitatibus Hispanis inferendo deterrendi a praeside erant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.21)
Et, Christi anno millesimo septingentesimo nonagesimo nonagesimo quinto, foedus cum Hispaniarum rege ictum fuit, quo foedere, omnia quae de finibus fluminisque Mississippiensis usu petebant Americani, facillime ab Hispanis concedebantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.23)
Magnae erant difficultates, quibuscum conflictandum fuit Washingtonio, amicitiae cum Hispanis, tempore illo, conciliandae causa;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.27)
nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas, Gallia causidicos docuit facunda Britannos, de conducendo loquitur iam rhetore Thyle.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV42)

SEARCH

MENU NAVIGATION