라틴어 문장 검색

sed id quoque, quod schema vocatur, si ab aliquo per imprudentiam factum erit, soloecismi vitio non carebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 201:2)
in geometria partem fatentur esse utilem teneris aetatibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 365:1)
nam cum sit geometria divisa in numeros atque formas, numerorum quidem notitia non oratori modo, sed cuicunque salter primis litteris erudito necessaria est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 366:2)
iam primum ordo est geometriae necessarius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 368:1)
ex prioribus geometria probat insequentia, ex certis incerta;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 368:3)
quid quod se eadem geometria tollit ad rationem usque mundi?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 377:1)
ut, si est oratori (quod proximus demonstrabit liber) de omnibus rebus dicendum, nullo modo sine geometria esse possit orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 380:2)
nam nec ego consumi studentem in his artibus volo, nec moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriae opera descendat, non comoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 415:1)
dicamus has geometriae esse partes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 352:4)
quod schema dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 58:4)
et illud vulgatum, quo schema, si intelligitur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 164:2)
sed hoc quoque, cum a prudentibus fit, schema dici solet, sicut ταυτολογία id est eiusdem verbi aut sermonis iteratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 113:3)
altero, quo proprie schema dicitur, in sensu vel sermone aliqua a vulgari et simplici specie cum ratione mutatio, sicut nos sedemus, incumbimus, respicimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 12:1)
sed si habitus quidam et quasi gestus sic appellandi sunt, id demum hoc loco accipi schema oportebit, quod sit a simplici atque in promptu posito dicendi modo poetice vel oratorie mutatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 14:1)
verum id ipsum anguste Zoilus terminavit, qui id solum putaverit schema, quo aliud simulatur dici quam dicitur, quod sane vulgo quoque sic accipi scio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION