라틴어 문장 검색

Atque in ipso potissimum dolore utendum gestatione uehementi est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 8:4)
utilis exercitatio, gestatio, nauigatio, frictio.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 5:8)
necessaria gestatio, nauigatio est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 6:4)
Vt his autem in ipso morbi feruore sustinendus aeger est, sic, ubi paululum is se remisit, alimenta pleniora et uini quoque aliquid dari potest, dum nihil detur, quod aut refrigeret corpus aut fauces asperet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 6:1)
gestatione, frictione uti, sorbitionibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 4:6)
Ac postea quoque uitare oportet balneum, ambulationem, gestationem, ceterosque corporis motus:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 4:4)
Si non est febricula, et gestatio utilis est et ambulatio et uinum austere et balneum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 19:2)
id est solutis iam febribus et cibi cupiditate reddita balneum rarum, cotidiana sed lenis gestatio, cibi potionesque corpori faciundo aptae.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 4:2)
post magnos fervores corporis, nervorum rigor aut distentio;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 28:7)
Demitur materia sanguinis detractione, cucurbitula, dejectione, vomitu, frictione, gestatione, omnique exercitatione corporis, abstinentia, sudore.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IX De morborum curationibus. 2:3)
De frictione vero adeo multa Asclepiades, tamquam inventor ejus, posuit in eo volumine, quod Communium Auxiliorum inscripsit, ut, quum trium tantum faceret mentionem, hujus et aquae et gestationis, tamen maximam partem in hac consumserit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 1:1)
Gestatio quoque longis et jam inclinatis morbis aptissima est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XV De gestatione. 1:1)
Asclepiades etiam in recenti vehementique, praecipueque ardente febre, ad discutiendam eam, gestatione dixit utendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XV De gestatione. 1:4)
Genera autem gestationis plura sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XV De gestatione. 3:1)
Deinde aliae fervorem ingentem habent, aliae tolerabilem:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION