라틴어 문장 검색

unde iratum numen inmisit furorem, quo Centauri et Lapithae in bella venerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3044)
descendunt centavri ex hac comparatione equites eos fuisse intellegimus, quod tamen dicturus est postea nec non celeresque Latini et cum fratre Coras et virginis ala Camillae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6751)
sic ergo dixit ut Homerus δικαιότατοσ *κενταύρων pro δίκαιοσ, id est 'iustissimus Centaurorum' pro 'iustus'. et est rhetorica persuasio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1275)
nubigenas de Ixione et Nube procreatos Centauros, ut superius diximus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2931)
Pindarus opsum, cum equas pasceret, incestasse eas, inde Centauros natos dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2932)
hylaevmque pholumque Hylaeum Theseus interemit, Pholus vero Herculem suscepit hospitio eo tempore, quo ad expugnandos Centauros esset profectus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2941)
Pholus enim dum miratur sagittas Herculis, quibus tot Centauros interfecerat, una ex illis in pedem eius decidit, cuius vulnere sanari non potuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2945)
alii 'mactas' ad Centauros sicut ad leonem referri volunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 29410)
cum Deianiram coniugem per fluvium, in quo Nessus Centaurus commeantes transvehebat, etiam Hercules transvehere vellet, ausus est Nessus occulte Deianiram de stupro interpellare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 29926)
alii ad fabulam referunt, quia dicitur in bello Gigantum arma perdidisse turbata, ut quasi ipsa nunc reparet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4357)
bello autem Gigantum plures deos ferarum formas accepisse traditur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6985)
pedibus iovis armiger uncis quia dicitur aquila in bello Gigantum Iovi arma ministrasse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5611)
centaurum aut nomen navis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1951)
Iuppiter cum perosum haberet propter feritatem gigantum genus humanum, scilicet quod ex illorum sanguine editi erant mortales, diluvio inundavit terras omnesque homines necavit, exceptis Pyrrha et Deucalione, qui in monte Atho liberati sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 416)
tibi deserit h. oetam Oeta mons Thessaliae, in quo Her- cules exustus est volens, postquam se exuere non potuit tunica, Nessi centauri cruore tincta, et post in caelum receptus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 301)

SEARCH

MENU NAVIGATION