라틴어 문장 검색

tu, cum parentis regna per arduum cohors gigantum scanderet inpia, Rhoetum retorsisti leonis unguibus horribilique mala;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 195)
eversorem quoque carthaginis et Numantiae pro Scipione et romanae eloquentiae principem pro Cicerone posuisse non dubitem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 249:2)
Et haec autem, quae non sunt, rerum natura conplectitur, quae animo succurrunt, tamquam Centauri, Gigantes et quicquid aliud falsa cogitatione formatum habere aliquam imaginem coepit, quamvis non habeat substantiam."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 15:4)
En adsum hoc vobis probaturus, sub isto tot civitatium eversore munimenta incussu arietis labefieri et turrium altitudinem cuniculis ac latentibus fossis repente desidere et aequaturum editissimas arces aggerem crescere, at nulla machinamenta posse reperiri, quae bene fundatum animum agitent.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 30:1)
Titanas ausos rumpere imperium Iovis emitte, Siculi verticis laxa specum, tellus gigante Doris excusso tremens supposita monstri colla terrifici levet - [sublimis alias Luna concipiat feras] sed vicit ista.
(세네카, Hercules Furens 1:40)
Gigantes arma pestiferi movent.
(세네카, Hercules Furens 14:17)
cupit extremum finire diem vasta tumidi mole gigantis et montiferum Titana pati rabidaeque necem debere ferae.
(세네카, Hercules Oetaeus 18:3)
sed tua causa est, miserande, manus, quod nulla fera est nullusque gigas:
(세네카, Hercules Oetaeus 18:4)
Quis, ede, nostri decoris eversor fuit?
(세네카, 파이드라 12:46)
stabant pares Gigantes, hac arma expedi
(세네카, Thyestes 1107:1)
victi temptant bella Gigantes?
(세네카, Thyestes 822:1)
"Pindus, Othrys, Pholoe dextris cecidere Gigantum, decidit et Rhoeti iam gravis Ossa manu."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti Avito Augusto 7)
"haud alio quondam vultu Tirynthius heros pondera suscepit caeli simul atque novercae cum Libyca se rupe Gigas subduceret et cum tutior Herculeo sedisset machina dorso."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 252)
Non hic Herculis excolam labores, cui sus, cerva, leo, Gigas, Amazon, hospes, taurus, Eryx, aves, Lycus, fur, Nessus, Libs, iuga, poma, virgo, serpens, Oete, Thraces equi, boves Hiberae, luctator fluvius, canis triformis portatusque polus polum dederunt.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem18)
ex hoc barbaricis abacta plectris spernit senipedem stilum Thalia, ex quo septipedes videt patronos, felices oculos tuos et aures felicemque libet vocare nasum, cui non allia sordidumque cepe ructant mane novo decem apparatus, quem non ut vetulum patris parentem nutricisque virum die nec orto tot tantique petunt simul Gigantes, quot vix Alcinoi culina ferret.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad V. C. Catullinum 3)

SEARCH

MENU NAVIGATION