라틴어 문장 검색

ipsae mihi tuum videntur adventum reptiles cocleae cum domibus nativis antecessurae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 6:4)
nusquam Cinyphiis vagata campis curvarum domus uda coclearum?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum9)
Sunt et cocleae satis superque abundantes, quibus tinctura coccinei coloris conficitur, cuius rubor pulcherrimus nullo umquam solis ardore, nulla ualet pluuiarum iniuria pallescere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:4)
Namque opibus congesta tuis hic glarea dura Sternitur, hic apta iungitur arte silex.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 724)
censores vias sternendas silice in urbe, glarea extra urbem substruendas marginandasque primi omnium locaverunt, pontesque multis locis faciendos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 321:1)
quasi, cum caletur, cocleae in occulto latent, suo sibi suco vivont, ros si non cadit, item parasiti rebus prolatis latent in occulto miseri, victitant suco suo, dum ruri rurant homines quos ligurriant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 19)
nunc vos quia mihi advocatos dixi et testis ducere, podagrosi estis ac vicistis cochleam tarditudine.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 120)
Sin autem non erunt harenaria, unde fodiatur, tum de fluminibus aut e glarea erit excernenda, non minus etiam de litore marino.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 4장7)
cum ita bene calcatum et quam densissime fuerit, tunc cocleis, rotis, tympanis conlocatis locus, qui ea saeptione finitus fuerit, exinaniatur sicceturque, et ibi inter saeptiones fundamenta fodiantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장18)
ipsum autem torcular, si non cocleis torquetur sed vectibus et prelo premitur, ne minus longum pedes XL constituatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장18)
glarea vero mediocres et non certae venae reperiuntur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장16)
cum haec ita ad centrum porrectionibus et circinationibus reciperent motus, tunc vero etiam plostra, raedae, tympana, rotae, cocleae, scorpiones, ballistae, prela ceteraeque machinae eisdem rationibus per porrectum centrum et rotationem circum versantem faciunt ad propositum effectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장27)
Est autem etiam cocleae ratio, quae magnam vim haurit aquae, sed non tam alte tollit quam rota.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장1)
eadem ratione per omne spatium longitudinis et rotunditatis singulis decusationibus oblique fixae regulae per octo crassitudinis divisiones involutos faciunt canales et iustam cocleae naturalemque imitationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장12)
dextra autem ac sinistra cocleam tigna conlocantur in capitibus utraque parte habentia transversaria confixa.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION