라틴어 문장 검색

Sed nihil de periculo neque de saevitia venti remissum, quin turbines etiam crebriores et caelum atrum et fumigantes globi et figurae quaedam nubium metuendae quos typhonas vocabant, inpendere inminereque ac depressurae navem videbantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 4:2)
Sensus enim (instar solis) globi terrestris faciem aperit, coelestis claudit et obsignat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:3)
Etenim inveniuntur in globo intellectuali, quemadmodum in terrestri, et culta pariter et deserta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 12:2)
Quin et turpe hominibus foret, si globi materialis tractus, terrarum videlicet, marium, astrorum, nostris temporibus immensum aperti et illustrati sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 192:2)
globi autem intellectualis finis inter veterum inventa et angustias cohibeantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 192:3)
hoc ipsum enim innuit separatio corporum similarium per distillationes et alios solutionum modos, ut dissimilaritas compositi per congregationem partium homogenearum appareat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:7)
eam vero in corporibus homogeneis (qualia sunt liquida) esse debilem et infirmam, in corporibus vero, quae sunt composita ex heterogeneis, magis esse vividam et fortem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:17)
propterea quod admotio heterogenei constringit corpora, at subintratio homogenei solvit et relaxat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:18)
statio sive quies videtur competere globo ipsi terrae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 335:5)
Ea est actio magnetica, per quam ferrum fertur ad magnetem, gravia ad globum terrae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:4)
Fieri fecimus globum ex plumbo cavum, qui duas circiter pintas vinarias contineret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:1)
Dein globum forti malleo ad duo latera adversa complanavimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:5)
gravia, ad globum terrae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 449:3)
per quem partes homogeneae in corpore aliquo separant se ab heterogeneis, et coeunt inter sese;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:2)
sed multo magis per desiderium homogeneorum inter se coeundi et se uniendi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION