라틴어 문장 검색

Maxilla vero est molle os;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장37)
Verum ipsius maxillae partes extremae quasi bicornes sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장41)
ibique huc et illuc se inclinans maxillae facultatem motus praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장44)
Duriores osse dentes sunt, quorum pars maxillae, pars superiori ossi malarum haeret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장45)
et latius fracta ossa, si qua inter se non cohaerebant, eodem callo glutinantur estque id aliquanto melius velamentum cerebro quam caro, quae exciso osse increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장49)
Spem vero certam faciunt membrana mobilis ac sui coloris, caro increscens rubicunda, facilis motus maxillae atque cervicis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장91)
caro livida, maxillarum rigor atque cervicis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장94)
At si quod fragmentum undique resolutum cum ceteris non glutinabitur, intellegetur quidem ex umore, qui multis ex vulnere feretur, volsella vero extrahetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장25)
Quod si incidit, antequam pus oriatur, inponendum glutinans medicamentum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 6장2)
Illud et in hac et in naribus ignorari non oportet, non quidem cartilaginem ipsam glutinari, circa tamen carnem increscere solidarique eum locum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 6장4)
7 Ab his ad maxillam venturus indicanda quaedam puto communiter ad omnia ossa pertinentia, ne saepius eadem dicenda sint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장1)
maxillae vero semper aliqua parte etiam vexata ossa inter se cohaerent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장7)
deinde, si transversa maxilla fracta est (sub quo casu fere dens super proximum dentem excedit), ubi ea in suam sedem conlocata est, duo proximi dentes aut, si hi labant, ulteriores inter se seta deligandi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장9)
Fere vero inter quartum decimum et unum et vicensimum diem sanescunt maxilla, malae, iugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장20)
Sed in maxilla illud quoque adiciendum est, quod umidus cibus diu adsumendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION