라틴어 문장 검색

praeterquam quod et tumoris aliquid est, pro venarum magnitudine ac modo, et id prementi magis renititur, ac per ipsos venarum toros inaequale est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 10:3)
tactu inaequalia sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 3:6)
platano namque ille sub alta fusus inaequales cera texebat avenas Maenaliosque modos et pastoralia labris murmura temptabat relegens orisque recursu dissimilem tenui variabat harundine ventum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae20)
nisi si tamen gracilitas vitis alicuius angustiorem putationem desiderant cuius unus palmes atque idem paucorum oculorum erit relinquendus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 16장 4:3)
Tum etiam plagae asperae atque inaequales vites lacerant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 21:6)
et quamquam recentem terrorem intulerant, densis tamen hostium agminibus et inaequalibus locis haerebant;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 3:2)
solebat et inaequalissimarum rerum sortes et auersas tabularum picturas in conuiuio uenditare incertoque casu spem mercantium uel frustrari uel explere, ita ut per singulos lectos licitatio fieret et seu iactura seu lucrum communicaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 75장 1:3)
formae minus congruebat gracilitas crurum, sed ea quoque paulatim repleta assidua equi uectatione post cibum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 3장 1:3)
Statura fuit eminenti, colore expallido, corpore enormi, gracilitate maxima ceruicis et crurum, oculis et temporibus concauis, fronte lata et torua, capillo raro at circa uerticem nullo, hirsutus cetera.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 50장 1:1)
postea caluitio quoque deformis et obesitate uentris et crurum gracilitate, quae tamen ei ualitudine longa remacruerant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 18장 1:3)
Dispersa classis partim in praealta aqua stabat, qua subsederant valles, partim in vado haerebat, utcumque inaequale terrae fastigium occupaverant undae:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 21:1)
Si curatus inaequali tonsore capillosoccurri, rides;
(호라티우스의 첫번째 편지, 0155)
prout cuique libido est,siccat inaequalis calices conviva solutuslegibus insanis, seu quis capit acria fortispocula seu modicis uvescit laetius.
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장48)
saepe notatuscum tribus anellis, modo laeva Priscus inanivixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas, aedibus ex magnis subito se conderet undemundior exiret vix libertinus honeste;
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장8)
Ipse capaces Heliadum crustas et inaequales berullo Virro tenet phialas:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V22)

SEARCH

MENU NAVIGATION