라틴어 문장 검색

crebra hinc proelia et saepius in modum latrocinii per saltus per paludes, ut cuique sors aut virtus, temere proviso, ob iram ob praedam, iussu et aliquando ignaris ducibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 39장5)
non enim se negotiorum omnium iudicem fore, ut clausis unam intra domum accusatoribus et reis paucorum potentia grassaretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 4장4)
deinde ubi Caesarem esse qui grassaretur pernotuit augebanturque iniuriae adversus viros feminasque insignis, et quidam permissa semel licentia sub nomine Neronis inulti propriis cum globis eadem exercebant, in modum captivitatis nox agebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 25장2)
atque illum finis suos praegredientem incursavere Mardi, latrociniis exerciti contraque inrumpentem montibus defensi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 23장5)
quippe egressus Armenia Tigranes Adiabenos, conterminam nationem, latius ac diutius quam per latrocinia vastaverat, idque primores gentium aegre tolerabant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장3)
rursum grassatus ignis patulis magis urbis locis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 40장3)
Sequitur caedes Annaei Senecae, laetissima principi, non quia coniurationis manifestum compererat, sed ut ferro grassaretur, quando venenum non processerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장3)
sine cupiditate, sine impotentia, quieti secretique nulla provocant bella, nullis raptibus aut latrociniis populantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 35장 3:1)
nam quidquid inter Peucinos Fennosque silvarum ac montium erigitur latrociniis pererrant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 2:2)
minore avaritia ac licentia grassatus esset T. Vinius si ipse imperasset:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장11)
per latrocinia et raptus aut servilibus ministeriis militare otium redimebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장8)
decem novem cohortes, quinque alae, ingens Maurorum numerus aderat, per latrocinia et raptus apta bello manus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 58장3)
Trepidanti inter scelus metumque, ne dilata Blaesi mors maturam perniciem, palam iussa atrocem invidiam ferret, placuit veneno grassari;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 39장1)
Civilis dolo grassandum ratus incusavit ultro praefectos quod castella deseruissent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장1)
nam populus Oeensis multitudine inferior Garamantas exciverat, gentem indomitam et inter accolas latrociniis fecundam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION