라틴어 문장 검색

Ab iis centuriones, omnis lectos et evocatos, praeterea ex gregariis militibus optumum quemque armatum in primam aciem subducit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 59장4)
Sed ex eo numero, quos paulo ante corruptos diximus, cohors una Ligurum cum duabus turmis Thracum et paucis gregariis militibus transiere ad regem, et centurio primi pili tertiae legionis per munitionem, quam uti defenderet acceperat, locum hostibus introeundi dedit, eaque Numidae cuncti irrupere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장9)
ne quisquam in castris panem aut quem alium cibum coctum venderet, ne lixae exercitum insequerentur, ne miles hastatus aut gregarius in castris neue in agmine seruum aut iumentum haberet;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 45장4)
Quae cum multos dies noctisque aestuans agitaret, forte quidam Ligus, ex cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus haud procul ab latere castelli, quod auersum proeliantibus erat, animum aduertit inter saxa repentis cocleas, quarum cum unam atque alteram, dein plures peteret, studio legendi paulatim prope ad summum montis egressus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장2)
seu te conspicuis gradibus venerabilis arae contionaturum plebs sedula circumsistit, expositae legis bibat auribus ut medicinam:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum35)
ibant Pipliades pariter mediumque noveno circumsistentes umbrabant syrmate currum, pendet per teretes tripodas Epidaurius anguis diffusus sanctum per colla salubria virus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem43)
circumsistit sellam comes armiger;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 4:4)
Ferreolus circumsistentibus latera collegis verecunde ac leviter in imo subselliorum capite consedit, ita ut non minus legatum se quam senatorem reminisceretur, plus ob hoc postea laudatus honoratusque.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 9:6)
Quae temperare vix callet gregarius poeta, ut ipse cernis esse Sollium;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:11)
centuriones armati Mettium circumsistunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 301:1)
ubi est eo ventum, Turnum ex somno excitatum circumsistunt custodes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 524:1)
dicere deinde incipientem primores civitatis circumsistunt, eadem multis precibus orant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 21:2)
curiamque ipsi futuri arbitri moderatoresque publici consilii circumsistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 250:3)
digredientes iam consules legati tribunique ex Appiano exercitu circumsistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 241:1)
dissipatis inde equitibus qui cum eo aderant ipsum circumsistunt insidentemque equo captum ad consulem Romanum rapiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 276:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION