라틴어 문장 검색

Nec non in meridiem verso agmine Libanum Syriae Damascumque transgressus per nemora illa odorata, per turis et balsami silvas Romana signa circumtulit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 29:1)
Grossi appellantur fici quae non maturescunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 5:3)
In milibus tot (ficorum) non videbitis grossum et paulo post:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 5:6)
Sumas ab alio lacte diffluos grossos Et Postumius Albinus Annali primo de Bruto:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 5:7)
'Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines, Balsama qui semper, cinnama semper olet;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXIII5)
Balsama me capiunt, haec sunt unguenta virorum:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LIX Opobalsama1)
"ecce Palatinus pateram retinere minister non valet, elisa destillant balsama dextra, flamen et ipse suas miratur vertice laurus cedere, et incertum frustratur victima ferrum, nescio quis certe subrepsit Christicolarum hic iuvenum;"
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3152)
illic et gracili balsama surculo desudata fluunt, raraque cinnama spirant, et folium, fonte quod abdito praelambens fluvius portat in exitum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae35)
iam mella de scopulis fluunt, iam stillat ilex arido sudans amomum stipite, iam sunt myricis balsama.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias20)
"ex his amoenus hostiis surgit vapor vincens odorem balsami, turis, croci, auras madentes Persicorum aromatum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1134)
oscula perspicuo figunt inpressa metallo, balsama defundunt, fletibus ora rigant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.50)
ac tunc pervigilem ructabat marcida cenam, sub lucem quia forte iacens ad fercula raucos audierat lituos, atque inde tepentia linquens pocula lapsanti per vina et balsama gressu ebria calcatis ad bellum floribus ibat.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 183)
Quid tibi odorato referam sudantia ligno balsamaque et bacas semper frondentis acanthi?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:8)
tus, nardum, balsama, myrrhae hic sunt, hic Phoenix busti dat cinnama vivi.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 45)
quarum uestigia sudium ibidem usque hodie uisuntur, et uidetur inspectantibus, quod singulae earum ad modum humani femoris grossae, et circumfusae plumbo inmobiliter erant in profundum fluminis infixae.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. II. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION