라틴어 문장 검색

et quia portus quidam est eorum qui magno vitae istius jactati salo, fidae quietis stationem requirunt;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:3)
Denique justis mors quietis est portus, nocentibus naufragium putatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 2:3)
Nam si laudari ante gubernator non potest, quam in portum navem deduxerit, quomodo laudabis hominem, prius quam in stationem mortis successerit?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 6:10)
Altera quae tamquam operatori et creatori omnium Deo defert, et ejus tanquam parentis atque rectoris subdit omnia gubernaculo.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:4)
sed ubi maturior aetas successerit, tamquam pubescentis lasciviae tempestate discussa, tranquillitatem refundi, et in quosdam portus quietos lassae animae navigium subducere?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:21)
ut tamquam in salo maris tutam navibus stationem, portu quodam tuae mentis exhibeas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:24)
Non ita illae ferae, vel illa armenta equorum, vel genus omne pecudum, quae sine rectore vagantur ullo, et omni domitoris gubernaculo destituta exasperantur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:16)
Gubernator cum in portus navim subduxerit, vix finem impositum labori putat, et statim quaerit laboris exordium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:17)
vita autem divino gubernaculo destituta praecipitatur, et in graviora prolabitur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:10)
in illum superiorem revolans locum, unde nostris infusa visceribus compassione corporis hujus ingemuit, donec commissi gubernaculi munus impleret;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:2)
ibi salus est, ibi gubernaculum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:7)
Tarde enim inter astutias istius mundi, et saecularium fluctus cupiditatum, portum solet invenire simplicitas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:13)
Pinnas autem ideo illi fabulosa vetustas aptavit, ut adesse velocitate volucri existimetur, et praetendere gubernaculum dedit, eique subdidit rotam, ut universitatem regere per elementa discurrens omnia non ignoretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 26:3)
Monoeci similiter arcem et portum ad perennem sui memoriam consecravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 9:2)
nec enim per eum steterat quo minus tempore congruo alimenta navibus veherentur, quas maris casus asperiores solitis ventorumque procellae reflantium, delatas in proximos sinus, introire portum Augusti discriminum magnitudine perterrebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 10장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION