라틴어 문장 검색

Ante stabulum nullae angustiae sint, sed aut campus aut via late patens, ut cum producentur iuvenci, Uberum habeant excursum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 2:2)
Diem deinde, quo domituram auspiceris, bonum a tempestatibus et a religionibus matutinum digito, cannabinisque funibus cornua iuvencorum ligato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 3:2)
Nam ubi plaustro aut aratro iuvencum consuescimus, ex domitis bubus valentissimum eundemque placidissimum cum indomito iungimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 9:3)
Nam ubi piger iuvencus medius inter duos veteranos iungitur, aratroque iniecto terram moliri cogitur, nulla est imperium respuendi facultas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 10:2)
habilis enim et modica corporatura pecoris operarii debet esse, nervisque et musculis robusta, non adipibus obesa, ut nec sui tergoris mole nec labore operis degravetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 15:2)
Neque enim alio distat bonus taurus a castrato, nisi quod huic torva facies est, vegetior aspectus, breviora cornua, torosior cervix, et ita vasta, ut sit maxima portio corporis, venter paulo subtruncior, qui magis rectus et ad ineundas feminas habilis sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 20장 1:4)
Nam hoc modo nec eruptione sanguinis periclitatur iuvencus, nec in totum effeminatur adempta omni virilitate;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 3:1)
Nam hi et ad obsequia reperiuntur habiles, et ad certamina laboremque promptissimi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 4:3)
Annicula mula recte a matre repellitur, et amota montibus aut feris locis pascitur, ut ungulas duret, sitque postmodum longis itineribus habilis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 11:1)
Est autem mensum septem satis habilis ad progenerandum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 3:1)
Quare status eius longior pro-ductiorque ad hos casus magis habilis est quam brevis aut etiam quadratus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 9:1)
post id tempus ineundis feminis non videntur habiles, quoniam seniorum pigra soboles existit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 11:5)
Ceterum hoc eodem tempore progenerari posse apes iuvenco perempto, Democritus et Mago nec minus Vergilius prodiderunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 6:1)
velis habiles, citae remis augebantur alacritate militum in speciem ac terrorem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 6장7)
habilem adhuc iuventam sibi neque aliud probis quam ex matrimonio solacium;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 53장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION