라틴어 문장 검색

quia manifestum erit, motum ab oriente in occidentem esse plane cosmicum et ex consensu universi, qui in summitatibus coeli maxime rapidus gradatim labascat, et tandem desinat et extinguatur in immobili, videlicet terra.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 350:9)
7. Similiter sit natura inquisita motus ille rapidus et potens Expansionis Pulveris Pyrii in flammam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:1)
aut ab appetitu mixto spiritus crudi, qui rapide fugit ignem, et ex eo circumfuso, tanquam ex carcere, violenter erumpit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:5)
Aer enim tenuis est et habilis ad motum, non calidus aut lucidus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 368:5)
vel quia objectum non est habile ad impressionem in sensu faciendam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 380:3)
Atque circa hoc certe se agilia praebent, et satis perniciter et rapide (ut pertaesa et impatientia omnis morae) contendunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:8)
Est enim honor, aut saltem esse debet, locus virtutis, atque quemadmodum in natura corpora moventur rapide ad locum, placide in loco, ita virtus in ambitu violentior est, in honore adepto sedatior.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:7)
Motus enim procerum debent esse sicut motus planetarum sub primo mobile (iuxta opinionem receptam), qui rapide quidem circumferuntur secundum motum primi mobilis, leniter autem renituntur in motu proprio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 8:3)
Hinc usura vorax rapidumque in tempore foenus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 11:1)
Quarum Anglia, quamvis territorio et numero incolarum longe inferior, potiores tamen partes fere semper in bellis obtinuit hanc ipsam ab caussam, quod apud Anglos coloni et inferioris ordinis homines militiae habiles sint, rustici Galliae non item.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 6:9)
Cum enim opes a Diabolo fluunt (veluti per fraudes, oppressiones, iniusticiam, et scelera) rapido cursu feruntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:25)
Rapido caelum turbine uersas
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 3:1)
Rapidos, rector, comprime fluctus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 46:1)
Si quantas rapidis flatibus incitus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 1:1)
Formae uero nitor ut rapidus est, ut uelox et uernalium florum mutabilitate fugacior!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION