라틴어 문장 검색

certissima fides haedorum fibris.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 3장7)
deinde in haedo expertus, postquam is quinque horas protraxit, iterum ac saepius recoctum porcello obiecit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 3:1)
Inter haec Flauiam Domitillam duxit uxorem, Statili Capellae equitis R. Sabratensis ex Africa delicatam olim Latinaeque condicionis, sed mox ingenuam et ciuem Rom.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 3장 1:1)
cui cum sit viridissimo nupta flore puella (et puella tenellulo delicatior haedo, adservanda nigerrimis diligentius uvis), ludere hanc sinit ut libet, nec pili facit uni, nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus in fossa Liguri iacet suppernata securi, tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam talis iste meus stupor nil videt, nihil audit, ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 174)
Forte recensentes pastas de more capellas tunc ego sub quercu meus et Melibeus eramus.
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:2)
Verum ubi oues furto, morbo periere capellae,spem mentita seges, bos est enectus arando,offensu damnis media de nocte caballumarripit iratusque Philippi tendit ad aedis.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0754)
illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus,se probet ac potius laudet diversa sequentis,quodque aliena capella gerat distentius uber, tabescat neque se maiori pauperiorumturbae conparet, hunc atque hunc superare laboret.
(호라티우스의 풍자, 1권, 01장66)
ac mihi seu longum post tempus venerat hospessive operum vacuo gratus conviva per imbremvicinus, bene erat non piscibus urbe petitis, sed pullo atque haedo;
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장68)
"Si non cognoveris temet ipsam, o pulchra in mulieribus, egredere tu in vestigiis gregum et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:35)
"Sis, inquit, pulchra et inter omnes mulieres species tua diligatur ab sponso, nisi te cognoveris et omni custodia servaveris cor tuum, nisi oculos iuvenum fugeris, egredieris de thalamo meo et pasces haedos, qui staturi sunt a sinistris."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:36)
tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit qui tegitur parma et galea, metuensque flagelli discit ab hirsuta iaculum torquere capella.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V73)
suspirat longo non visam tempore matrem, et casulum et notos tristis desiderat haedos, ingenui vultus puer ingenuique pudoris, quales esse decet quos ardens purpura vestit, nec pupillares defert in balnea raucus testiculos, nec vellendas iam praebuit alas, crassa nec opposito pavidus tegit inguina guto.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI49)
lanatis animalibus abstinet omnis mensa, nefas illic fetum iugulare capellae:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV5)
praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi cornigeras norunt matres agnique petulci balantum pecudes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:12)
quid enim contendat hirundo cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi consimile in cursu possint et fortis equi vis?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION