라틴어 문장 검색

non illos taedae ardentes, non strata superne lapsuro virgulta solo, non vocibus haedi pendentis stimulata fames, non fossa fefellit;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:168)
Atque haec hominum causa serenda censemus, illa deinde pecudum pabulorum genera complura, sicut Medicam, viciam, farraginem quoque hordeaceam et avenam, faenum Graecum nec minus ervum et ciceram;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 24:4)
Unde etiam pastor ille in Bucolicis ait, Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos Noram.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 4:3)
Ea sunt Crustumina, regia, Signina, Tarentina, quae Syria dicuntur, purpurea, superba, hordeacea, Aniciana, Naeviana, Favoniana, Lateritana, Dolabelliana, Turraniana, volaema, mulsa,praecocia, venerea, et quaedam alia, quorum enumeratio nunc longa est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 18:2)
Recens tussis optime salivato farinae hordeaceae discutitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 10장 1:1)
Porri enim succus cumoleo, vel ipsa fibra cum hordeacea farina contrita remedium est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 10장 2:1)
Quod si tumori subest aliquis humor, fermentum vel farina hordeacea ex passo aut aqua mulsa decocta imponitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 12장 4:3)
Vel si hanc herbam viridem tempus anni negat, semina eius collecta et levigata cum vino dantur potanda, radicesque cum suo caule tritae atque hordeaceae farinae et sali commixtae ex aqua mulsa scarificationi superponuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 3:2)
Suffraginosae hordeacea farina imponitur, mox suppuratio ferro reclusa linamentis curatur, vel garioptimi sextarius cum libra olei per narem sinistram demittitur, admisceturque huic me-dicamini trium vel quattuor ovorum albus liquor separatis vitellis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 2:1)
Ea plerumque fit, si per imprudentiam pastoris emissi agni vel etiam haedi roscidas herbas depaverint, quod minime committi oportet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 21:2)
Pessima est fetura cum matres binae ternos haedos efficiunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 7:2)
Qui ubi editi sunt, eodem modo, quo agni educantur, nisi quod magis haedorum lascivia compescenda, et arctius cohibenda est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 7:3)
Anniculae vel bimae capellae (nam utraque aetas partum edit) submitti haedum non oportet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 8:1)
Id plerumque cogi agni aut haedi coagulo;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 1:6)
Quod cum fecerimus, uno aut altero die sub tecto pecudem continebimus, et aquam modice calidam quantam volent, farinaeque hordeaceae singulos sextarios praebebimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION