라틴어 문장 검색

sed, opinor, quiescamus, ne nostram culpam coarguamus qui, dum urbem, id est patriam, amamus dumque rem conventuram putamus, ita nos gessimus ut plane interclusi captique simus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 6 4:4)
si quis est qui neminem bona fide in gratiam putet redire posse, non nostram is perfidiam coarguit, sed indicat suam, simulque non de me is peius quam de te existimat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 8 7:4)
Quod si illi tum in novis rebus quasi modo nascentes haesitaverunt, nihilne tot saeculis summis ingeniis maxumis studiis explicatum putamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 20:1)
non enim urguent ut coarguant neminem ulla de re posse contendere nec adseverare sine aliqua eius rei quam sibi quisque placere dicit certa et propria nota.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 47:3)
dubitant haesitant revocant se interdum iisque quae videntur inbecillius adsentiuntur, cumque edormierunt illa visa quam levia fuerint intellegunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 71:5)
iam intelleges, Eruci, certum crimen quam multis suspicionibus coarguatur, tametsi neque omnia dicam et leviter unum quidque tangam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 30장 1:7)
reliquum est ut iam illum natura ipsius consuetudoque defendat, hunc autem haec eadem coarguant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 1:1)
itaque dubitans circumspectans haesitans, multa adversa reverens tamquam in rate in mari inmenso nostra vehitur oratio). sed haec et vetera et a Graecis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 72:4)
Et tamen plerumque haesitat dubitat, diversitate rationum, quas acri magnoque iudicio ab origine causisque primis repetit discernit expendit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 3:3)
Nunc quoque paulisper haesitavi, id solum, quod recitavi, mitterem exigentibus vobis, an adicerem quae in aliud volumen cogito reservare.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 2:2)
Verum haesitanti mihi, omnia quae iam composui vobis exhiberem, an adhuc aliqua differrem, simplicius et amicius visum est omnia, praecipue cum affirmetis intra vos futura, donec placeat emittere.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 4:1)
Imbecillum latus, os confusum, haesitans lingua, tardissima inventio, memoria nulla, nihil denique praeter ingenium insanum, et tamen eo impudentia ipsoque illo furore pervenit, ut orator habeatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 4:2)
Sum et ipse in edendo haesitator, tu tamen meam quoque cunctationem tarditatemque vicisti.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 2:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Rogo, domine, consilio me regas haesitantem, utrum per publicos civitatium servos, quod usque adhuc factum, an per milites asservare custodias debeam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 191)
Quod ego cum audissem, diu multumque haesitavi, quid facere deberem.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 31 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION